Battista Mantovano sylvae 3, 2

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


2. EIVSDEM BAPTISTAE PRO PAVLO FVLGOSO CARMEN:
AD MAXIMILIANVM CAESAREM

Salve hominum rex atque parens Auguste, potentes

Caesarea populos qui maiestate gubernas.

Tanta est ac tantos radiat tua lumine virtus,

Vt splendore suo nedum facunda virorum

5

Ora, sed infantes etiam nova carmina linguas

Cogat, et audaci laudem depromere cantu.

Vnde ego sexennis genuit quem Sfortia mater

Fulgoso genitore satum, praeconia Paulus

In tua conspirans ingenti pondere rerum

10

Vincor, et invalidas superat tua gloria vires.

Non igitur reges atavos, non stemmata gentis

Sacra tuae non innumeris tot bella triumphis

Clausa, nec ardentes pugnas, nec fortia facta

Con numero, metuit fluctus mea cymba sonantes.

15

Haec tentare quod est aliud, quam volvere saxum

Sisyphium? Quam solis equos Phaetonta volantes

Scandere? Quam superos contra certare Gigantes?

Id tamen in numero meritorum Auguste tuorum

Altius attollit caput, et super ignea surgens

20

Sydera te viventem animis coelestibus aequat.

Quod recolens commune bonum sedare tumultus

Vndique, et indomitum studeas compescere Martem.

Id tua solenni resonans Germania plausu

Indicat, et solitae gentes sudare sub armis,

25

Nunc positis te authore odiis, testantur ab alto

Te missum, ut reprimas flagrantia bella per orbem.

Nos quoque te studio pacis trans ardua vectum

Saxa, et inaccessis clausas anfractibus alpes

Cernimus hic, te cura hominum, te publica adegit

30

Vtilitas tandem nostros invisere fines,

Italiamque tuam, quae te quasi nata parentem

Et quasi nupta virum recipit. Iam fracta ruinis

Bellorum antiquis, attrita furentibus armis

Incipit optatam sub te sperare quietem.

35

Iam dudum caput imperii te Roma Latini

Optat, ut adventu videas tua regna secundo.

Te rupes Tarpeia vocat, Saturnia tellus,

Et domus Evandri, vicinaque Thybridis undis

Regia bifrontis Iani: Capitolia mundo

40

Clara triumphato, pariisque innixa columnis

Templa, sacri cineres, veterumque recondita parum

Sedibus ossa piis, fidei monumenta vetustae.

Est aliud quod fama frequens vulgavit in omnem

Italiam, te facta animis ingentia magnis

45

Volvere, et ordiri tacito molimine bellum

In Mahomethigenas Romani nominis hostes.

Hunc tibi si dederit dextro Deus omine martem

Sumere, quid meritis deerit? Quo tendere virtus

Vlterius poterit? Celsi sub cardine mundi

50

Nil aliud superest aeque imperialibus armis

Conveniens, nihil unde tibi par gloria surgat.

Hinc illud tam grande decus, quod Caesaris implet

Nomen, et aethereo quondam quasi numine fulgens

Divificat, clarisque viros interserit astris.

55

Nostra fides olim dum res Romana tenebat

Latius imperium, multis amplissima regnia,

Nunc supposta Scythis, et conculcata tumultu

Barbarico, vocat ingenti clamore suorum

Subsidium: freta vociferant Bizantia, et altae

60

Regna Trapezuntis, gemitus orientis acerbos

Hinc audimus, opem mundo praestare iacenti

Hoc opus est Auguste tuum, tibi terra fretumque

Supplicat, ex alto Christus te implorat Olympo.

Italiae pars ista, fuit cui Gallia quondam

65

Nomen, ad hoc tantum facinus concurrere magnis

Prompta est auxiliis, hic sunt ceu brachia quaedam

Imperii duo magna tui, duo fortia regna.

Hinc Veneti regnant terra pelagoque potentes.

Belliger hinc Maurus, cui se fortuna ministram

70

Fecit, et in vinclis Martem tenet, omnia late

Iam patriae regit arva meae: Genuaeque superbum

Littus, et ingenti ditione per aequora magnam

Classem inferre potest, pontumque onerare frementem.

His sociis victor potest ire in bella duobus,

75

Signaque iam toties nostris ablata referre.

Sed quo coepta tibi sint secura, memento

Pacare Italiam, bellis ut tota sepultis

Tuta sit, ut concors ad rem conspiret agendam.

Et quia post commune bonum, curare salutem

80

Fas est cuique suam, Pauli precor atque parentum

Sis Auguste memor, laetos habitare sub umbra

Caesaris et nobis liceat. Fulosa propago

Nos quoque pars rerum non aspernanda tuarum.