1. AD ALPHONSVM CALABRIAE DVCEM PRO RECEPTA
E TVRCIS HYDRVNTE VRBE SALENTINORVM
Regia progenies regnique habitura coronam
Cum pater accepto divos augebit Olympo,
Cognita Tyrrhenis olim tua gloria, quando
Castra super collis Bonsci iuga summa tenebras,
5
Non Italos tantum populos vicinaque regna,
Verum et barbaricas longas movet undique gentes.
Qui iuga qui campos qui rura urbesque frequentant,
Et qui caerulei sulcant vada nave profundi,
Te noctu, te luce canunt. Tua sola loquendi
10
Materiam praebens volat ora per omnia fama.
Inque tuas populi coeunt per compita laudes.
Non secus, ac cum stella comam crinita micantem
Explicat, et subito tenebras illuminat ortu,
Fatalis nova mortales incendia flammae
15
Mirati alternis ineunt nova murmura linguis,
Et novus est cunctis sermo, novus omnibus ardor.
Omnia quae circum pelagus sunt hospita nautis
Littora in immenso oceano vel in aequore nostro
Concordi te voce sonant, orbisque videtur
20
In laudes certare tuas. Tibi totus Apollo
Militat, et sacrum referant Helicona Camoenae.
Tota cohors confessa novo gaudia cultu
Instaurata parat citharas, prolata suppellex
Tota recensetur vacuis penetralibus, arma
25
Militiae sacrata suae suspendit ab omni
Arbore per sylvas Aganippidos Hippocrenes.
Evigilant vates, graviumque ingentia rerum
Pondera metiti resident, minus Hectora iurant,
Et minus Aeacidas. Arsisse fatentur
30
Omnia nascenti tibi, quae victoribus astra
Illucere solent magnis, et ferre triumphos.
Iuppiter ut perhibent (etenim tua fata notari
Fecit opus tantum) crinem circundedit auro,
Sceptra dedit, gravitas oculos Saturnia tristes
35
Fecerat, et vultus cum maiestate severos.
Non est passa Venus, sed regia leniter ora
Mitibus afflavit radiis et dulcia fecit.
Mars dedit armorum studium, mortisque timorem
Abstulit, ignito lustrans praecordia ferro.
40
Cor magnis regale animis, quod seminet aurum,
Quod contemnat opes, quod magna negocia volvat,
Sol qui cuncta suis accendit sydera flammis
Imbuit, adiiciens famae immortalis amorem.
Luna voluptatum domitrix compescuit ignem,
45
Quem nimis accenso Venus inspiraverat astro.
Maximus ille opifex rerum qui regnat Olympo
Ad tua tam dextro venit natalia coelo.
Hinc hominum te tantus amor, te bella gerentem
Tanta fides sequitur, tanta est in rebus agendis
50
Prosperitas, toties vincis, totiesque triumphas.
Hetruscas iam pridem artes anguisque superbi
Scintillantem iram superasti, et sibila colla.
Iam Venetos fastus impatientia fraeni
Ora capistrato misisti in vincula mento.
55
Et quanquam bellorum opifex adversa Robertus
Arma ferens tibi tam validis obsisteret ausis,
Non tamen evaluit tantum se attollere toto
Robore, quin clausis fugeret Leo territus alis.
Tu mare classe premis, tu forti milite campos.
60
Tu penetras altis positas in cotibus arces.
Ausoniosque armis genus insuper abile calcas,
At modo Thraicios hostes Mahometica castra
Finibus eiiciens nostris et Iapygis ora,
Non Calabros tantum saltus urbemque receptam
65
Brundusiisque lares, et rura Lacinia longe,
Ac Lacedaemonii tutaris iura Tarenti.
Verum omnem Italiam, sic ut qui littora servat
Vicinos omnes tractus subducit ab undis.
Et quanquam fatis est ea bella ferentibus essent
70
In Latios traiecta domos, licet arduus aether
Mitteret haec sceleri tam dira piacula nostro,
Tu tamen avertis, maior tua sydere virtus
Fata virosque domat, prohibetque oracula vatum
Observare fidem, quae dura haec bella canebant.
75
Quid legimus stellas? Quid coeli inquirimus ignes?
Temperat excellens humana pericula virtus,
Imponitque astris fraenos, et numina vincit.
Denique tota salus populorum in rege reposta est,
Et commune bonum. Si mens tibi laeva fuisset,
80
Tardaque frigentes hebetasset inertia sensus,
Heu quantas Italis clades, quot saeva parabant
Funera ab Arctois venientia gentibus arma.
Iam stygiae intortis crinita draconibus ora
Extulerant Furiae, iam littus Erinnyes omne
85
Vexabant Calabrum, tria guttura Cerberus hausto
Iam caedis nidore parans sugebat apertis
Faucibus: Alecto audita est ululare per urbes,
Atque errare fremens et anhelo accensa furore.
Cui mors atra comes, flebat Garganus, et altum
90
Iam caput obscura nebularum absconderat umbra.
Moerebat longaeva Croton: Sibarisque sepulta
Moenia, et afflictae moerebant Cratidis undae.
Ipsa quoque horrebat caedem bibitura suorum
Terra parens hominum. Passim resonantia moestae
95
Halcyones lugubre dabant per littora carmen.
Illa flagellando rabies Othomanica mundo
A stygiis egressa umbris ut sustulit armis
Regna Pelasgorum, postquam est Aulone potita,
Transiit ad Calabros, ubi mox Hydrunte subacta
100
Consumpturum omnes Italos accenderat ignem.
Tu prohibes. Tu ne ulterius tam atrocia serpant
Bella, vetas, primoque necas in littore Martem
Tam immanem, tam sanguineum, tanto agmine missum.
Tu fidei vallum excelsum. Tu immobile Romae
105
Praesidium, quo non aliter quam littore fluctus,
Omne hostile odium frustrata eliditur ira.
Manlius excelso Capitoli a vertice Gallos
Deiicit, exuvias hostique ablata Camillus
Signa refert, lento Fabiana industria bello
110
Conterit Hannibalem, Valeri praestantia Pyrrhum.
Reppulit instantes velut aequora concita Cymbros
Marte potens Marius. Dacos et dura Getharum
Quos dixere Gothos, forti iuga milite Narses.
Tu mahomethigenam Phlegethontia semina gentem
115
Cerbereumque genus, subvertere Daunia regna
Et Calabros ausum vastare procaciter agros
Funditus extirpas, stygioque immergis averno.
Martia barbaricos totiens experta tumultus
Roma tibi immensas grates agit, atque triumphos
120
Et meritas Lauros et nomina Caesaris optat.
Hoc Padus, atque padi ripis vicinus utrinque
Tractus, utrumque etiam longi latus Apoenini.
Sed tibi praesertim devota Bononia, et omne
Bentivolum genus urbis apex, apicisque supremum
125
Culmen Ioannes princeps patriaeque domusque
Flaminiaeque decus, qui te alta mente repostum
Servat, et extensis animi complectitur ulnis.
Ausoniae populi proles Saturnia vestro
Assertori opus est ingenti mole trophaeum
130
Ponere, et illustres aeterno in marmore pugnas
Phidiaca coelare manu, monumenta laborum
Tantorum superesse decet, ne forte nepotum
Posteritas abiisse putet sine laude parentes.
Ferte triumphalem lapides orientis ad arcum,
135
Et niveam spoliate Paron, spoliate Donysam.
Caedite Ophitaeos silices, onerate Carysto
Synnadeque aequoreos et Nili marmore fluctus.
Ferte Onycen, date saxa Thasi, date saxa Iugurthae
Nata iugis, etiam Libycos incidite montes.
140
Surgat opus varium, statuas ostendat equestres
Fluctibus Epyri surgens in littore moles.
Mittat ab Hetrusco ferrum Populonia ponto.
Brixia de saxis chalybem Tropiensibus haustum.
Et confusa Pelops lugubrisque aera caminis.
145
Aera metalliferis Themesaeae ferantur ab antris
Ad decoranda ducis facta immortalia, surgant
Pyramides altae, surgant immania membris
Signa Colossaeis: Obeliscorumque levatis
Spicula cuspidibus, te saxa atque aera loquantur
150
Vndique praesertim superi maris aequora circum,
Qua Metapontinas ingens ferit Adria cautes.
Ite duces, quibus est studium certamen et arma
Ite, revertentem solenni adducite pompa.
At tu Parthenope veterum domus inclyta regum
155
Sis memor Alphonso decus immortale locandum.
Sed modo regali cultu cum murice et auro
Egrediens occurre duci, toto obvia plausu
Accipe victorem, Dominum regemque futurum.
Tu vero armipotens, quoniam tibi tanta tuorum
160
Est imitanda patrum virtus, ne parce labori .
Semper in adversos casus audentior ito,
Coelum aderit, sublimi animo fata aspera contra
Stare para, fortuna viris illustribus obstat,
Sed vinci virtute potest, victoria tecum
165
Semper erit, nisi deposito te abieceris ausu.
Aude igitur, sic victor eris telluris et undae,
Sic tandem a proavos veniens in Olympica regna.