Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 1

1.

Sedes summa Dei, prout est exemplar amoris

- nam res ex nicchilo cunctas in amore creavit -

Sic regimen regum, sic est etiam soliorum,

Iudicii lux clara tenens moderamina veri,

5

De quo fons manat mare gignens unde lavatur

Mundus, et omnis habet alimentum natio; sedes

Sunt alie matris sancte celique figure.

Harum vel generum fragilis farrago libelli

Est huius. Tronis residens celestibus isti

10

Rorem dignetur aspergere, cuius ab arce

Omne bonum manare datur fructusque operumque.