5. AD BENEDICTVM MORANDVM CVM LEGISSET EIVS
LIBELLVM CONTRA SENENSES EDITVM, CVIVS ORATORES
CORAM PIO PONT. MAX. BONONIENSIBVS SE PRAEFEREBANT
Componens veteri praesentia tempora saeclo
Sive quod huic nostrae dominatur inertia vitae,
Sive quod aetherei noceant mortalibus ignes,
Seu quod tunc natura potens modo fessa creandis
5
Foetibus et longo sterilis sit reddita partu,
Praeteritis video tantum nova cedere, quantum
Collis Aventinus Pindo, Palatinus Olympo.
Nostra tamen paulo melior laudique priorum
Aemula progenuit foelici sydere quosdam
10
Quos conferre audet priscis heroibus aetas.
Hos inter longaevo usu tua cognita virtus
Te ascribi Morande iubet, nec stemmata gentis
His opus est censere tuae, splendore parentum
Quanquam claruerit late, tua gloria maior
15
Non eget, ipsa sibi satis est, petit aethera pennis
Nequaquam Icareis, proprias levat altius alas.
Non ut Luna nites alieno lumine, verum
Ipse tuo, ut coeli princeps et splendor Apollo.
Vtque tuae paulum recolam primordia laudis,
20
In tua socratici subierunt pectora mores
A teneris, tibi tunc etiam fuit hospita virtus,
Et laribus gavisa tuis commercia tecum
Magna habuit facta tibi consuetudine tandem
Nupsit, et aeterno sese tibi foedere iunxit.
25
Tu puer ingenuas non ut plaebeia iuventus
Consuevit longis doctrinae anfractibus artes
At celeri brevitate capis, facundia venit
Obvia, et occurrit nondum quaesita poesis
Sponte sua, tam prona Deus tibi sydera fecit.
30
Non fuit in Graiis tibi res abscondita chartis,
Non fuit in nostris, Phoebi tibi tota suppellex
Cognita, et arcanae penetralia magna Minervae.
Tam subito ingenium studiis adolevit, ut esset
Invenisse magis quam te didicisse, putandum.
35
Tu sapis ut custos ovium Parnasidos Ascrae
Incola, quem subito Musae instituere poetam.
At postquam frontis gravitas atque aspera mento
Barba virum confessa fuit, non improba nummi
Esuries, non segnicies, non gaudia ventris,
40
Non obscoena Venus, non res flexere caducae.
Publica res animum subiit, curare salutem
Et commune bonum patriae, velut ante solebant
Fabricii Fabiique senes, mente incipis alta.
Et claros imitans proavos vestigia nunquam
45
Fers obliqua, tuae pietas cynosura carinae
Sola fuit, regis hoc omnes duce sydere cursus.
Te tua sancta fides rebusque probata gerendis
Provida sedulitas, et maiestate serenum
Os placida, nec non florentis copia linguae
50
Ad varias legatum urbes misere per orbem.
Munere fungentem tali te Hispania quondam
Te Italiae populi videre, et maxima Roma
Saepius, ast illo praesertim tempore, quando
Sena tuae voluit patriae temeraria sese
55
Audaci praeferre animo. Sena incisa quae sit
Gloria Felsineae gentis. Tua Felsina quondam
Hetruscae ditionis erat caput, ante iugosis
Longi Apaenini quam Sena insederit armis.
Corporis amissis longo iam viribus aevo
60
Ipsa suum retinens, mens inconcussa vigorem
Ocia neglexit, quantum perferre senectae
Evaluit longis attrita laboribus aetas
Dat priscae pietati operam, patriumque tuetur
Nomen, adhuc tardae morbo non victa podagrae.
65
Pectoris occulto virtus incocta recessu
Protulit Entelli caestus et robore crudo
Egit praecipitem Senam, velut ille superbum
Ac fidentem armis viridique aetate Darhetem.
Quo properas animose senex? Quid pergis in hostem
70
Debilis? Imbellis quid adhuc bella aspera tentas?
Quid tristes oneras curis gravioribus annos?
Ocia vult senium, placidam tua fracta quietem
Membra rogant, pacem emeritae concede senectae.
Quid cupis ad veteres laurum superaddere lauros?
75
Nonne tibi sat sunt veterum monumenta laborum,
Quorum plena domus, quibus a tellure levatus
Supra hominem iam te magnis heroibus aequas?
Quid novus assumptis casus sudare sub armis
Impulit? Agnosco quid sit. Torpere veterno
80
Non potes, ipsa negat tibi mens generosa quietem,
Et patriae pietas, et nescia cedere virtus.
Iure facis, sed iura super viresque senectae.
Si Padus Adriacis aequet se fluctibus, aut si
Barbarus Euxinis Ister se praeferat undis,
85
Si fata perfundens Meroaeis ifica lymphis,
Nilus aquas Libyci certet superare profundi,
Quo stomaco Titon, quali excandesceret ira
Protheus? Omne maris numen, cui mobilis unda
Aequoris est cura, iustis insurgeret armis
90
Amphitritaea pro maiestate tuenda,
Te quoque dum patriam patrum tueris honorem
Nec sinis exuvias temerarius auferat hostis,
Communis iustas iniuria misit in iras.
Nam licet in charos pietas sit magna parentes,
95
In patriam tamen et nostros est maxima cives.
Ipsa duci Phrygio patrem vectare per ignes
Suavis et ardentis Troiae servare penates.
Ipsa quoque armatum docuit transmittere Coclem
Flumen, et excisis excludere pontibus hostem.
100
Ipsius auspiciis saliens sub inane barathrum
Curtius aeternae meruit compendia famae.
Haec eadem mittens inimica per agmina Codrum
Caede sua docuit patriam servare labantem.
Thebanumque ducem strictos ea misit in enses,
105
Qui sua pro populo moriens amplectitur arma.
HAec tibi viventes eadem meditata coronas
Te in pugnam Morande vocat, rugasque seniles
Herculeo accendit mens indignata furore.
Ite per haec patrum vestigia sancta nepotes,
110
Et veteres imitare viros generosa iuventus.
Decrescit requie virtus, adolescit agendo.
Ite per exemplum clari senis, ipse labores
Fortia dum faceret melior praecordia sanguis
Vicit, et in rebus fuit indefessus agendis.
115
At postquam vires abiere cadentibus annis,
Ne foret ignavus, vocat in certamina mentem,
Excitat ingenium, priscas reminiscitur artes.
Ruminat elapsus tempus, metitur Olympum,
Stellarum cognoscit iter, complectitur orbem
120
Terrarum vigilanti animo, subit aequora, coelum
Scandit, et in summi mundi videt arte sedentem
Qui regnum tenet omne Deum, videt ordine ferri
Omnia perpetuo, certa videt omnia lege
Et sine lege nihil fieri, facit esse beatum
125
Mens tranquilla senem, longe iuvenilibus annis
Dulcius hoc senium. Vita haec syncerior illa,
Quae levibus studiis omnique libidine sordet.
Multum igitur tanto studiosa Bononia civi
Vltorique tuo debes, si fecit Achaten
130
Troius Aeneas tanti, si Nestora tanti
Inclytus Atrides, nec te decet esse tuorum
Immemorem, et qui te toties iuvere iuvandi
Ad vitae summam usque diem, monumenta sepultis
Danda, et si superest, in posteritate colendi.
135
Forsitan ante Pii ratio quam caeca Secundi
Est persuasa suae, palmam concedere Senae,
Crediderim ob tristes radios frigentis aquari
(Quid tibi nascenti primum illuxisse feruntur
Et Veneris fecisse odium) tepuisse parumper
140
Ingenium et linguae plectrum cecidisse disertae.
Adde quod extincto senibus facit omnibus igne
Somniferum natura gelu, quo incuria rerum
Immemor et tardo rediviva infantia sensu
Pullulat, et similis vitae subit ultima primae.
145
Corde latentem animum dolor irritavit, amorem
Ante oculos parium manifestae iniuria fraudis
Traxit, et accendit corda, ac iuvenescere fecit.
Et nondum extinctos pietas nova flavit ignes.
Vere novo laetus iam sole sub equora lapso
150
Cum subiicit pastor stipulis humentibus ignem,
Ante habeat quam flamma viam, quam viscera lambat
Intima, cum pugnare opus est elementa, calorem
Frigora et humores abigunt, calor igneus urget
Frigora et humores, stipulisque exire coarctans
155
Colligit in fumi nebulas, quas tollit in altum
Impetus ardoris, glomerantque per aera venti.
At postquam victrix superato frigore flamma
Emicuit, subito vires afflantibus Euris
Explicat, atque pyram rapido complexa volatu
160
Vndique stridentes paleas vorat, atque cacumen
Iam superans, vento nunc hac, nunc annuit illac.
It coelo scintilla rubens, extincta favillam
Reddit, et in terras albo pluit arida nimbo.
Pastores, qui tunc pecoris vel septa reviscunt
165
Vel tempestates notis speculantur in astris,
Vt nigrum prius aspiciunt rarescere coelum
Flammicomos altis spectant in montibus ignes.
Sicque diu languens ubi tandem solvitur ardor
In sublime volans vacuumque per aera ludens.
170
In se hominum longinqua movet soli aemulus ora.
Sic tua mens si forte fuit sopita veterno
Elicuit radios longe lateque micantes.
Tantaque de parvo prodire incendia trunco
Miratur quicunque animi non novit et artis
175
Posse tegi modico magnas in corpore vires.
Res brevis est fulmen, parvaeque in corpore nubis
Quod facit attonitos, homines quod diruit alpes.
Parva silex ignem includit, quo maxima sylva
Conflagrare potest, arsurae incendia Troiae
180
Claudebantur equo, parvis mens, maxima membris
Clausa latet, cui si liceat se extendere, late
Regnat, et ex brevibus lignis magnum excitat ignem.
Vt sublime voles, hominumque per ora feraris
Non opus Herculea quae monstra immania clava
185
Sustulit, aut arcu, quo sevum invasit adulter
Dardanus Aeaciden, nec qua Cyllenius Harpe
Custodem Inachiae fertur domuisse iuvencae.
Sed neque palladio quo stravit Gorgona vitro
Perseus aut alis Syriae quibus ivit ad urbes.
190
Sola animi virtute opus est. Sint corpora quanquam
Aegra, potest virtus decus immortale mereri.
Ipsa homines facit esse deos, ingentia facta
Constat ad ingenii potius quam corpora orta
Viribus. Est divina animis vis insita nostris,
195
Quam quicunque bonas studet exercere per artes
Transit in aetherios cives, et possidet astra.
Quantum mortales alios praecellit Olympum
Tantum adit, est quidam gradus excellentia ad astra.
Incipit ascribi coelo, divescere sensim.
200
Incipit, et superis pleno iam concolor aevo
Libera desertis abit in sui sydera terris.
Non secus ac volucrum nidi, cum facta volandi
Copia, dant alas ventis, et vela figurant
Obliti ignaviae prima incunabula vitae.
205
Sic et poma diu prius inmansueta colonus
Negligit, at postquam feritas crudumque recessit
Ingenium, color aspectu iam lumina pulchro.
Iam nares invitat odor, spondetque palato
Dulce aliquid, tum vimineis matura canistris
210
De matris collecta sinu portantur in urbes,
In procerum thalamos, nitida in conclavia regum.
Sic mens ut scelerum faeda ebulliverit unda,
Atque bonos longo in se habitus contraxerit usu
Iam matura fugit terras. Vindemia mors est
215
Spirituum, messis mors est, sunt horrea coeli.
Vinitor et messor Deus est divique monstri.
Quare age docte senex sensim morientia membra
Neglige, victurae semper cole numina mentis.
Vtque soles doctis patrium decus assere chartis.
220
Et conscribe manu nunquam moritura trementi
Carmina. Te a nobis sero precor auferat aether,
Nec videant Stygiae te post tua funera ripae.