Battista Mantovano sylvae 1, 1

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


1. AD VIRVM ILLVSTREM SIGISMVNDVM GONZAGAM
PROTONOTARIVM ET MARCHIONEM

Praesidium Sigismunde meum, pater ingeniorum,

Stirps Gonzaga, sacro caput insignita galero,

Audi age, scisne deos, quanam ratione vetustas

Illa volubilium saeclorum abscondita in umbra

5

Fecerit? Et certis homines ascripserit aestus?

Egregium qui vita aliqua mortalis ad usum

Protulit, atque rudi quicquam dedit utile mundo

Terrigena dixere Deum, sic factus Apollo

De superis unus medicam quia repperit artem,

10

Atque lyram. Cererem leges et adorea farra.

Vina corymbi ferum referunt in numina patrem.

Publica libertas et debellata tyrannis

Vndique Saturnum, colus et sua tela Minervam,

Et quicquid topiatur acu. Facundia et aestus

15

Mercurium Iovis Alcides fortissima proles

Abstulit e terris dira atque immania monstra.

Ergo aliis meritum bene de mortalibus esse,

Hoc est esse Deum, veteri si credimus aevo.

Id quoque non multum nostris discordat ab annis.

20

Nam Deus ille manu magnum qui sustinet orbem,

Se prima pietate docet: mortale secunda

Amplecti debere genus, sic sydera posse

Expectare homines et Olympi ascendere in arcem.

Legimus hac motum causa cecinisse Maronem:

25

Nanque erit ille mihi semper Deus, illius aram

Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

Tanta erat ad grates antiquae aetatis agendas

Strenuitas, votis homines ut in astra referrent,

Optarentque deos atque annua sacra litarent.

30

Id recolens Sismunde tuis digna referre

Dona queam meritis, qui me iam tempore longo

Fabre laborantem stygioque ardore perustum

Devotumque neci rursum vitalibus auris

Reddis, et extincto renovans praecordia morbo,

35

Nescio, et ambiguis titubat sententia curis.

Non sunt regna mihi, non est opulentia rerum,

Non etiam poma Alcinoi, non tanta suppellex,

Quanta fuit Codro. Sunt spiritualia quaedam

Praedia, sunt fateor (sic appellare vetustas)

40

Instituit vatum subitaria carmina) sylvae

In campis, ubi produxit pede Pegasus undam.

Has tibi, quo possis rapido divertere ab aestu

Curarum, et regni magnis anfractibus olim

Solus et herbosa paulum requiescere in umbra,

45

Tradimus, exigui cape dona infirma poetae.

Germanus qui bella gerit, Mavortia bella

Accipiat, sudetque furens in pulvere et armis.

Sors tua pacis opus, thorax tuus, ensis, et hasta

Relligio et pietas, et regit omnia, virtus.

50

Ad laudem non una via est. Laudata Quirini

Martia facta, Numae tranquilla silentia et antra,

Non laudata minus tacitisque oracula in umbris

Aegeriae, et gregibus nullis adeundus equorum

Saltus Aricini nemoris, speculumque Diana.

55

Saepe ergo in sylvas et in ocia sancta receptus

Effuge curarum fluctus, et concipe tota

Mente Deum, pacato animo complectere Olympum,

Contemplare polos, et duc in sydera sensus,

Nec semper te terra premat, quo scandere mentem

60

Exutam membris olim mortalibus optas,

Affectu memori anteveni, coelumque require

In sylvis Sismunde meus, non Pana Lupercum,

Non Satyros, Veneremve leges, non Menades ullas.

Non Thyasos, hic nullus amans sua somnia luget,

65

Nulla canit Siren. Circe mala pocula nulla

Porrigit, est omnis (libuit quocunque vagari)

Tuta via, et passim virtus, et honesta voluptas.

Haec tibi Socraticos ostendet pagina mores.

Haec Curios, Fabiosque dabit, sentire loquentes

70

De pietate Numas poteris, de Marte Philippos,

De Musis aut Hesiodos, aut ore MArones

Altiloquo, de mundi annis origine Mosem

Atque graves legum de maiestate Lycurgos.

His animum dictis sursum attollentibus ire

75

Ad decus immortale potes, transcendere patres,

Et tecum ad superos animando excire nepotes.

Ergo alacri Sylvarum animo cape dona mearum,

Et cole nostrates geniosa per ocia lucos.