Battista Mantovano de Dionysii Aeropagitae conversione, vita et agone 3

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


"Imperium postquam magni sucepimus orbis

Iam bisdena volans convolvit sydera mundus

O comites, nam tunc nostros protendere fines

Coepimus, et mortale genus submittere, quando

5

Stelliferos ausus coelos conscendere Nemrot

Accinxit famosam illam contexere turrim,

Quae Syriae campis post desolata refuso

Arva mari, sedes primo fuit inclyta regno.

Hic Belus Belique Ninus Mavortia proles

10

Multideis altas posuere nepotibus arces.

Divisis etenim linguis iurere per orbem

Errabundi homines, nata est incuria morum,

Disciplina obiit, Deus est ex corde nepotum

Lapsus, am or rerum, dominandique improbus ardor

15

Invasit gentes, solis in ovilibus Hebri

Vox prima, et patrum pietas antiqua remansit.

Nos alias subit gentes indagine nostra

Clausimus, atque Dei paucis evasimus annis.

Persarum nos imperium, nos Assyriorum,

20

Aegyptum, Armenias, Parthos, Magogica sceptra,

Quos dixere Scythas, Argivaque reximus arva.

Cecropidas, Phrygas, Aemathios et Punica regna

Ac Romana dein longo possedimus aevo.

Nunc ruimus, regnis ubi sunt exordia nostris

25

Tradita, et occasu surgunt exordia nostri

Natus apud Solymos Christus iam stipite longo

Pullulat, extensis umbram facit undique ramis.

Atque suis nostros radiis exterminat ignes.

Ecce tenet Gallos, totam hanc Dionysus urbem

30

Cecropidum studiis armatus et arte Pelasga

Subruit, et Paulo nihilo minor? Omnia vertit.

Corda virum, manibus, ciliis, et vocibus implet.

Atque volubilibus scalpit praecordia verbis.

Arte magistratus circumvenit, arte senatum,

35

Arte rudes subicit turbas, arte omnia vincit.

Nec locus est, ubi non pedicas, non retia tendat,

Incipimus fieri Celtis ludibria, et aegre

Templa sacerdotes, et nostra Idolia servant.

Audimus passim vulgi convicia, passim

40

Probra sonant, in nos et mas et foemina clamant.

Quid vobis animi o comites? Deponimus arma?

An pugnamus? Adest in limite castris,

Et iam bella gerit Christus, si cernere mens est,

Arma capessamus. Quae vos sententia flectit

45

Edite, et ex oculis somno depellite, paucis

Hic opus est verbis, angustia temporis urget.

Segniciem divum Dea vocibus arguit istis,

Thracius extemplo Mavors pugnabimus inquit.

At quibus auxiliis Pallas ait? Ille virenti

50

Bile fremens nostris - inquit - pugnabimus armis.

Nil opus auxiliis." Placido mox Iuppiter ore

Se ingerit, et placans iras tali inchoat orsu.

"Auxiliis non est nobis opus, instrumentis,

Est opus, haec igitur meditemur, et ocyus ante

55

Quam res tota ruat, quaeramus idonea bello

Instrumenta, mihi quod mens modo suggerit, hoc est,

Summa Titum probitas, summa est comitata parentem,

Improbitas fratrem, cui nunc immobile fatum

Ingruit intentans gladios finemque cruentum.

60

Quod factu facile est igitur, crudele Tyranni

Cor flectamus, ut his tantis conatibus obstet."

Assensere omnes, celerique abiere volatu

Trans iuga, et umbrosas ubi nix altissima valles.

Hinc Tyrrhena vident, illinc Adriatica ab alto

65

Aequora, et Ioniis lucentem fluctibus Aethnam

Romae allabentes sistunt vestigia grandi

Mole super, cui dant zonae cognomina septem.

Tum rex porticibus spacians reputabat in amplis,

Fatorumque memor lucenti in marmore formas

70

Attendebat iens comitum post terga sequentum.

Cominus in gyrum milui de more volantes

Cum famis impatiens et passis pandulus alis

Suppositam torvo circum ambulat ore cohortem.

Corripiunt hominis sensus, et in intima lapsi

75

Pectora praesentant Christum, delubra deorum

Ac veteres ritus eradicare volentem.

Atque deos illius opem sibi poscere fingunt.

Missus in has igitur, tacitae quae insomnia noctis

Aequiparant, curat, quid contra numina tentent

80

Christigenae inquirit. Vafro Cyllenius astu

Versus in effigiem Satyri, modo Gallica regna

Sollicitant inquit. "Stephani Tritonia Pallas

Ora ferens, cur CAesar te principe - dixit -

Hoc infame genus terris vexatur et alto?

85

Cur non ex toto confestim abraditur orbe?

Cur sinis ista pati nostros opprobria divos?

Tu Deus in terris, tu per terrestria debes

Regna deos superos, coeli astrorumque potentes

Custodire, tuum nobis monstrare quid optes

90

Nutu aliquo, nostrum tua iussa facessere ad unguem.

Iuppiter Hermetem mittit, Taumantida Iuno

Nos omnes tibi Mercurii, nos Irides omnes.

Nil verearis, opem divis poscentibus affer."

Sic Lemures. Ille oppressis sub fomite prunis

95

Quae prius attollunt fumos, mox frigore victo

Eliciunt flammam similis, "Perquirite clamat

O Stephane, o Satyri, quot habent mea maxima passim

Regna, magistratus genus hoc perquirite ferro,

Igne, fame, saevite, feras adhibete, sub undas

100

Mergite, nulla huius superent vestigia vulgi

Tartarei, canis inferni de semine nati."

Sic ait, et Tragico clamore peristyla rumpit.

"Iste fuit nostris alter Nero, sanguine sacro

Iste cruentavit Tyberim, fora, templa, viasque

105

Regna sub hoc rege immani longinqua natarunt

Sanguine nostrorum, nulli violenta pepercit

Saevities, rursum rubuit Rhodopeius Hebrus,

Thermodoontiaci rubuerunt littora ponti."

Intepuit Symois, cladem Antiochenus Orontes

110

Sensit, et Euphrades, sensit Nisaeus Hydaspes.

Spumosis iuere vadis Pactolus, et Hermus,

Cydnus, et Eurotas, necnon Pirrhaeus Enipheus,

Intumuit spumis Alphaeus, et amnis Acarnan

Corniger, infecit caedes Arethusidas undas.

115

Dum Phlegethontaeo cupiunt parere Tyranno

Diversa petunt loca, durus et atrox

Natus ad omne nefas domino crudelior ipso

Fescenninus adit Gallos, cum fascibus intrat.

Parrhisios, edicta tubae crudelia clangunt.

120

Vrbs silet ac trepidat, sicut cum septa Lycaon

Circum ululat, foti trepidant sub matribus agni.

Nec secus in stagnis simplex plebecula ranae

Cum videre hydrum sese sinuare per undam,

Et caput in praedam sublato extendere mento.

125

Horrescunt animis, latitantque in carice et ulua.

Tum pater ad populos resonantia soverat ora

Insitaque antiquis duo testamenta docebat

Legibus, ut melior silvestri trunco

Inseritur, cum mox Romani militibus unda

130

Clauditur ingenti, manicisque ad brachia missis

Atque catenato trahitur ceu victima collo,

Tritis, et hoc casu quasi vulnere saucius alto

Clamat Eleutherius cum praeceptore tenendum

Se quoque deberique eadem sibi vincula, quando

135

Vna sit ambobus Christi cultura fidesque.

Rusticus istud idem ingeminat, seseque ingerit ultro

Hostibus atque viri comites se voce fatentur

Ingenua, quos relligio coniunxerit una,

Testantur se velle mori vel vivere in unum.

140

Corripiunt ambos igitur, missisque trahuntur

Ad iugulum loris, potuit concordia certe

Atque fides, sineret furor, admiranda videri,

Qualis erat Theseu tibi cum Iovis Hercule quondam

Cum Damone tibi Pithia, cum Pylade Oresti,

145

Verum animis odio impulsis, vecordia quaedam

Visus amor tantus, visa est insania virtus.

Praeses ut adductos videt, infremit, oraque vultu

Nubilat obscuro, fronti conformia corda

Talibus eiectant spumantem pectoris aestum

150

Hoc genus invisum superis, hoc istius aevi

Dedecus, hanc hominum scoriam servilibus armis

Plectite, et obscurum, donec tormenta parentur

Debita sacrilegis, caesos detrudit in antrum.

Imperii lictor paret crudelibus, armos

155

Nudat, et atroci proscindit terga flagello.

Praeses ut in rivos caedem decurrere vidit

Saevitiae paulum posita. "Quibus - inquit - ab oris

Huc miseros fortuna tulit? Quae patria quae gens?

Quod natale solum? Tum sic Dionysus infit,

160

Sancta Dei soboles Christus nos misit ab oris

Argolicis, et tu tali nos accipis ore?

Iuppiter hospitibus quem vos dare iura putatis,

Hospitibus tales docuit te apponere mensas?

Praeses ut Argolicos didicit, certare loquendo

165

Mos - ait - est Graiis, nobis ferro, igne Latinis.

Ite, nec ingenio nec pictae fidite linguae."

Vincti igitur, caesi irrisi, pelluntur in altae

Speluncae umbrosum chaos, horrentesque tenebras.

Dumque ea divorum pro relligione geruntur,

170

Ecce nurus larvis agitata procacibus infert

Se in medios, fletuque genas perfusa maitum

Nunciat artibus his quaedam incantamina doctum

Aegrotos sanare, deos contemnere, noctu

Surgere, et accensis Christo dare lucernis.

175

Continuo Praeses totam iubet ire cohortem,

Comprendique virum duce coniuge, nec mora, captum

Protinus illaqueant, sistuntque ante ora Tyranni.

"Quaesitum extemplo quid de Mavorte, Quirino,

De Iove, de Phoebo, de Pallade, Mercurioque

180

Sentiat, et superis? Superos - ille inquit - adoro.

Qui veri superi." Sed eorum apparet in albo

Nulla patris Coeli soboles, sive illa Quirinus

Sive sit Alcides bipater, seu Iuppiter omni

Foedus adulterio, seu mater adultera gentis

185

Aeneadum passa incestum Symoentis ad undam.

At pater et princeps Divum in sublimibus astris

Regnum Christus habet, domitor Iovis atque nepotum.

His subito auditis "quid tempora perdimus? Hostem

(Vociferat praeses) Iovis obtruncate ministri."

190

Ille eadem repetit: superorum apparet in albo

Nulla patris coeli soboles, sive illa Quirinus

Sive sit Alcides bipater, seu Iuppiter omni

Foedus adulterio, seu mater adultera gentis

Aeneadum passa incestum Simoentis ad undam,

195

Sed pater et princeps Divum in sublimibus astris

Regnum Christus habet, domitor Iovis atque nepotum.

Tu cole Saturnos. Tu Maenadas atque Minervas.

Nos sequimur Christum. Christum ora sonantia miles

Marmore contundunt, fixoque in guttura ferro

200

Guttura quae gladio nihil impediente sonabant

Christi apud obscurum Styga formidabile nomen

Exanimant, miseranda artus in frusta secantes

Sed lacerum corpus per caeca silentia noctis

Legere, ac tacito ducentes funera luctu

205

Clandestina solo abscondere subacto."

Nox erat, et flammis stellarum ardebat Olympus,

Syderaque australis suprema tenebat,

Sol minor aspergens primis nova farra pruinis,

Cum sic exhortans socios Dionysius orsus.

210

"O comites Christo fidissima pectora, vitam

Hactenus imbellem, tutam expertemque dolorum

Duximus, et magno nihil attentavimus ausu,

Quod merito dici praeclare ac fortiter actum

Debeat, ut iusto vires collegimus aevo

215

Et pubem exuimus primam, viridemque iuventam.

Nunc tandem integris in Olympia mittimur annis."

Magno igitur certandum animo, septemplice pectus

Armandum clypeo, cui pro sub tegmine virtus

Quattuor in partes abiens, quaesita labore

220

Multiplici, studioque virum, pro tegmine vero

Altera quae triplici nodat mortalia nexu

Corda, Dei nomen retinens, et ab aethere lapsa.

"Si possunt plaerique pati certamina, mox ut

Ad Christum venere, vadis lustralibus ante

225

Quam madeant, quid nos longo qui tempore sacros

Sortiti latices, aliti cum heroibus, inter

Primates fidei tot grandia vidimus acta,

Quid non ferre decet? Quas non contemnere plagas?

Si stipe pro tenui per ille pericula miles

230

Fertur, et in strictos moriturus inambulat enses,

Cur non pro aethereis domibus, pro gloria Olympi

Perdimus has animas? Paucos contemnimus annos

Istius aerumnis ducendi in milibus aevi?

Quo fugit, et fugiens nunquam vestigia sistit.

235

Magnanimi comites, animos attollite in altum

Aetherea, terrenae labantur pectore curae.

Et vitae immemores huius, pensate coronas

Perpetuas, totam bona ad immortalia mentem

Tendite, et ex orco ac terris sperate triumphum."

240

Spes hominum iustas divina potentia nunquam

Deserit, et semper superi pia vota secundant,

Talibus orantem dictis lux aurea circum,

Fulsit, et obscuram dimovit carcere noctem.

Vox etiam de luce sonans audita. "Tenendum

245

Hoc iter, haec breviter via vos ad Olympica sistet

Limina, et hinc merces nunquam peritura sequetur,

Limes hic est terris longe sublimior, astris

Proximior, recto veniens in sydera cursu.

Ne laxate animos, brevis haec labor omnia vincet."

250

Sic ea vox, illi expuncta formidine iungunt

Foedera, et unanimi iurant in funera voto.

Altera stelliferum iam lux convolverat axem,

Crescebatque dies, cum post convivia sanctus

Fescenninus inops mentis, sed fortibus aequans

255

Inflato se corde viris, vocat ante tribunal,

Atque his aequanimum simulans est vocibus orsus.

Quaestio privatis hominum de rebus habenda est

Magna quidem, cunctis etenim mortalibus aequi

Limina, iustitiaeque fores aperire necesse est.

260

De imperio maior, quod totum legibus orbem

Sicut equum sessor iussis moderatur habenis.

"Maxima de divis, quoniam coelestia Divi

Et terrena regunt, et nos pendemus ab illis,

Solis ut a radiis clementia veris, et aetas,

265

Atque virens decus agrorum, nemorumque comantum.

Vos igitur quos fama deos contemnere, cultus

Persuadere novos, hominumque illudere mentes,

Et magico humanos praestringere carmine sensus,

Magna manent tormenta, leves nisi protinus istas

270

Verteritis nugas, et inania verba, deorum

In decus, et superis meritos dederitis honores.

Quis furor hic? Velle incassum tot secula ritu

Emendare novo? Moliri extinguere Divum

Progeniem aeternam? Quod non valuere Gigantes.

275

Quis furor hic? Ite insanam deponite mentem

Ac subito in populos missam succidite pestem.

Quae peccatis adhuc clementia Caesaris ultro

Impunita facit, veniamque erroribus offert

Praeteritis, satis temere attentata relinqui."

280

Talibus orabat Praeses, cum grandia Pastor

Atticus attollens sermonem in verba loquutus.

Fescennine gravi nimium moerore dolendum est,

Romulidas orbis dominos prudentia et armis

Transgressos genus omne hominum, nondum omnipotentem

285

Saecula post octo, quot abest ab origine Roma,

Agnovisse Deum, sed adhuc servire Luperco

Ac Satyris, divisque aliis trivialibus usque

Ad Venerem, et (quae res longe est obscoena) Priapum.

Quos di tanta foret populis ad vera vocandis

290

Numina, servando quanta est industria regno,

Omnes uni deae gentes iam numina dudum

Falsa reliquisse templa satanibus usquam

Vlla forent, coeli artificem cognosceret omnis

Ac coleret tellus, sicut colit altus Olympus.

295

Et Romae imperium totos sine fine per annos

Staret, et in terris pietas aeterna maneret.

Hoc tam grande nefas hominum fraudemque deorum

Degenerum tam longaevam miseratus ab alto

Progeniem misit Deus in mortalia membra,

300

Quae doceat sacros ritus, et numina vera.

Talia narrantem rabies infraena Tyranni

Quod verba haec animos vulgi penetrare videbat

Altius, et sensus aciem defigere in imos,

Non tulit in magnos dicendo effervere fluctus,

305

Sed strebit, explodit, fierique silentia mandat

Haec memorans. "Quid opus modo perdere tempora nugis

Futilibus? Nihil est quod vaniloquentia Graium

Non faciat credi, vacuas si invenerit aures,

Cordaque tinnitu rerum oblectanda novarum."

310

Auditum a patribus magnum vetuisse Catonem

Graium Oratores causam praesente senatu

Dicere, quod scirent veris involvere falsa.

Et linguae involucris personam imponere rebus.

Verborum ambages exorsaque longa facessant,

315

Quando opus est facto, date suffimenta Trigrandi

Mercurio, cui Graiugenum pars maxima servit.

Ipse etenim linguas facundaque dicitur ora

Fingere, et humanae vires infundere voci,

Quae semper levibus fuit ars laudata Pelasgis.

320

Talia praefectus, quae cum Dionysius una

Cum sociis verso risum contemneret ore,

Imperat extendi nudos in cratibus igne

Supposito, et lambi flammis innoxia membra.

At pater ad cuius nutum tremit ardua rerum

325

Machina, et inferno manes Acheronte sepulti,

Fraenavit flammarum aciem, fecitque videri

Stratum molle focos, herbosa sedilia ferrum.

Quae simul ac ferus advertit miracula Praeses

Divinum verbis opus obscurare malignis

330

Nititur exclamans, "O mira potentia cantus

Thessalici, o fraudes magicae, quae incendia vincunt,

Quae flammis vires adimunt. Titania Circe

His armata dolis socios Itachensis Olyssi

Vertit in effigies varias, et in ora ferarum.

335

Phorcida mutavit, stellas ducebat Olympo.

In iumenta ferunt homines transire, quod ipsi

Vidimus artibus his, currentia flumina sisti,

Deque suis, alios segetes discedere in agros.

Arcades hi certe, nam gens ea docta venenum hoc,

340

Forsan et Aemonii, cuncta experiamur, in ignem

Traiiciendi alium ramosa putamina ferte,

Ferte citi, ingentem propere inflammate caminum,"

Sic ait, accelerant famuli, torremque praeustum

Diripuere focis, frutices, sulfurque picemque

345

Expediunt, ductisque premunt de follibus auras.

Iam strepit in linguis ardor, iam ductus in arcum

Os petit et flamma ingenti foris aestuat unda,

Nec mora, corripiunt nudos per crura, per ulnas,

Et populis uno in coelum clamantibus ore

350

Parcendum miseris, in tanta incendia iactant.

Mulciber extemplo (visu mirabile) fastu

Palluit amisso, fractaque elanguit ira,

Igneaque in placidum vis est conversa teporem,

Non secus ac si vel Rhodanus, gelidisve Garumna,

355

Incursisset aquis, populi admirantur, et amens

Mente putat quibus ista dolis miracula praeses

Ludificet, quia nil melius succurrit, ad artes

Torquet opus magicas, et gutture baubat hiulco.

Atque ea lux tali clausit spectacula fine.

360

Altera praefectus meditans in bella Pelasgos

Mittere, carnivoris praeberi pabula mandat

Nulla feris, tales qui servabantur in usus,

Claudius in nostros postquam Nero protulit enses.

Ingens circus erat septis clatratus ahenis

365

Sequanicas propter ripas, armenta ferarum

Distinctis inclusa locis, urbana voluptas.

Plebs etenim festis huc desidiosa diebus

Ibat, et hic animum visu pascebat inani.

Ac pecudum stabulis erat area proxima, claustro

370

Cincta pari, locus infamis sine sanguine nunquam.

Namque reos morti ad dictos inferre solebant

Haec in septa, feras demum laxare cruentam

In caedem miserorum hominum, spectacula longe

Impia, sed tamen infraenae gratissima genti.

375

Huc igitur tota cuneis ingentibus urbe

Concurrente, viros, dum sol conscenderet axem

Iam medium, longis vinctos traxere catenis.

Et mox e stabulis acies emissa luporum.

Ingluviem consueta pari saturare rapina

380

Fertur, et ad visam magno volat agmine praedam.

Sed simul ac videre feri divina virorum

Ora Lupi, subito obscurae truculentia frontis

Incidit, et blande motis alludere caudis

Incoepere canum in morem, cum vespera ab urbe

385

Rustica succinctus redit ad magalia pastor.

Praeses id admirans Pardos emittere clamat.

"Namque Lycaonio natis de sanguine parcunt

Natura cogente Lupi, dissolvite Pardos."

Ecce ruunt nostrae sitibunda animalia caedis,

390

Ecce ruunt, et aperta ferunt cava guttura Pardi

Dentibus exertis, sed mox feritate relicta

Procubuere solo, atque virum vestigia lingua

Lambere conspecti, blandumque applaudare motis

Clunibus, et mentem vultu promittere amicam.

395

Ac velut antiquos comites agnoscere visi

Arrisere viris, Libyci de more leonis

Quem memorant inter magnae spectacula Romae

Agnovisse hominem quondam Barcaea repertum

Rura per auxilium plantae qui impenderat aegrae.

400

Tum populus tali in vocem novitate coactus

Rumpere, ne innocuam pergas extinguere gentem

Exclamat. "Parce his miseris, quibus ira ferarum

Parcit, et a brutis vinci pietate memento

Turpe nimis Praefecte, piam sine vivere gentem."

405

Talibus in coelum plebs indignata fremebat.

Praeses in hoc tanto populi clamore tumultum

Vimque timens, iussit magnis clangoribus aera

Inflari, et subito coetum ac spectacula solvi.

Dumque ea crudeli peragit temerarius ausu

410

Ecce nurus Romana pio stimulata furore

Latia cui nomen, Romani militis uxor

Prodit, et exclamans ante ipsius ora Tyranni

Damnat et irridet veterum genus omne deorum.

Et soli affirmans Christo se sidere, Christum

415

Praedicat, ac verbis Praefectum incessit amaris.

Ille autem nil cunctatus. "Quid parcimus armis?

Haec est segnities, haec est ignavia, Divum

Non curare decus, non est clementia, ferrum

Stringite lictores, mortis rea foemina poenam

420

Pendat, et emigret non impunita sub orcum."

Protinus erumpens niveum transverberat ense

Pectus, et in iugulum grassatur acynace lictor,

Ablegatque animum membris, et in aethera purgat.

His super accensus nil crudele volutat,

425

Nil non triste parat, nil non molitur acerbum.

Corde ferox, trux aspectu, grave fulminat ore,

Atque reos tolli iubet in sublime paratis

Tot crucibus, medium pectus, plantasque manusque

Ne breviet longum mors accelerata dolorem

430

Non ferro affigi mandat, sed fune ligari.

Continuo cupiens poenis crudele venenum

Pascere, et explere ardentem cruciatibus iram

Crura peti flagris, et arari pectine costas

Ferreo, et annexas cunctis in viscera flammas

435

Immitti, longam exuri barbamque comamque

Imperat, et tota in sanctos desaevit Enyo.

Postquam suppliciis nil profecisse Tyrannus

Sed videt his tantis, fauces descendit in altas

Carceris abstrusi, dum surgit ab aequore Cancer

440

Incipiens versum Hesperios deflectere noctem.

Atque graves illi diis infundentibus iras

Magnanimos Christi pugiles cruciatibus urget

Terque quaterque novis, adhibet quaecunque dolorem

Instrumenta cient, satiatque immania corda,

445

Nil veritus turbam, et fulgi formidine liber.

Non plumbum, non flamma deest, non ungula, non pix

Igne linquens, non sartago, non lamina candens.

Omnia quae sancti proceres, dum praemia pensant

Coelica terrenis maiora doloribus, aequo

450

Transivere animo, velut aestivum solet imbrem

In patrios rediens fines perferre viator.

Victus ad extremum Praese, "Quid plura paramus?

Secum - ait - et vanis homines conatibus istos

Flectere tentamus? Potius Calpe

455

Ibit ad auroram, potius Gangentica tellus

Ibit occasum, quam sese emolliat unquam

Hic rigor, et tanto mens fermentata veneno.

Seu Deus hoc faciat, magicae seu forsitan artes,

Exuperant certe humanum haec miracula morem.

460

Quo mage conamur divos extollere, tanto

Plus ruimus, tanto plus ille assurgit in altum.

Quod fuit Alcidae quondam Saturnia Iuno,

Quod fuit Eurystheus, id nostra industria Christo est,

Et molimen, ei decus est, et gloria, nostrum.

465

Plectendi extremis igitur, ne talia mittant

Semina radices altas, mala ne coalescant

Gramina, suppliciis, et ne contagia plebi

Noxia sint, suprema operi manus imponenda."

At pius advertens sibi fatum incumbere Pastor

470

Hymni sono cantu nocturna silentia rumpit

Cum sociis, et sacra facit. Christumque sequutus

Mystica supremae celebrat convivia coenae.

Dum arcana super Cererem iam murmura perstat,

Ecce repentino Christus de lumine lapsu

475

Affuit, et vacuum volitans per inane caterva

Coelituum, pulchro quibus aurorea vultu.

Tum Christus correpta manu Cerealia liba

Sic memorans versus Dionysea porrigit ora.

"Accipe vir dilecte Deo, tua grandia apud me

480

Praemia, et in summo merces tua maxima coelo."

Sic ait, Ambrosiumque abiens diffudit odorem,

Quo afflatos sanctorum animos absorbuit ingens

Vnda voluptatis, sensus ingressa per omnes

Gaudia, quae pascunt superos, dulcedine tanta

485

Ebria mens optat membris et corpore solvi

Ocyus, horrendo ne quicquam exterrita fato.

Parrhisios extra curvo qua Sequana cursu

Proripitur contra fluctus conversa Britannos,

Collis erat Maiae nato sacer, ardua in ipso

490

Vertice candenti moles de marmore surgens,

Signum auro grave Mercurii tollebat in auras,

Signum ingens mira, pulchrum c spectabile, forma,

Phidiae opus, cui pennatis talaria plantis

At caput alatum, cui frons umbrata galero.

495

Expressa in vultu vigili solertia, et acre

Ingenium, quali fuerat memphiticus Hermes,

Virga armata manus, geminos quae separat angues

Ventre tenus, fratri quondam donavit Apollo

Munus id, et virgam memorant praetendere pacem.

500

Iuxta erat extructa recubans in rupe Prometheus

Et bovis Inachiae divi ad vestigia custos.

Ara quoque excelsae surgens pede molis ab imo,

Ascendenda, Deum quoties placare volebant.

Huc igitur portis totam effundentibus urbem

505

Ad tam saeva huius sceleris spectacula tanti

Mactandos duxere viros, stipantibus armis,

Ac sylva hastarum lucem obscurante diurnam.

Vt conscensus apex montis, libamina iussi

Ponere Atlantiadae, nubemque offerre Sabaeam,

510

Contempsere deos, iterumque vocantes

Coeligenam Christum vitaeque necisque potentem.

"O Galli - exclamat lictor - servata videtis

Omnia rite, quibus tam detestabilis error

Debuit abradi, postquam lentescere nescit

515

Pestifer iste rigor, legem observare Latinam

Cogimur, et ferro causam defendere divum."

Sic ait, et iussi submittere colla, repente

Submisere caput gladiis, mors abstulit una

Tres, quibus una fides fuerat, vitamque per omnem

520

Vnus amor, quos non potuit disiungere Pluto

Rex Erebi, qui tunc terris regnabat et alto.

Mactae animae tali occasu, tam fortibus ausis.

"Ite tot insignes meritis, consortia Divum

Accipite, atque pari coelos intrate triumpho.

525

Praemia mortali si conditione tulistis

Fortassis maiora, nihil, me iudice mirum.

In tam multiplici victrix certamine Virtus

Mortalem transgressa modum mortalia transit

Praemia, et aetherios merito sibi vendicat orbes.

530

Este boni nobis igitur mortalibus, iram

Nostrorum ultricem scelerum compescite, regna

Gallorum et Francos servate in saecula Reges."

Tum nova, nec Phoebo terras qui circuit omnes,

Vnquam visa prius, nec forte videnda diebus

535

Aethereis olim quotquot labentur ab astris,

Sequanicae Deus ante oculos miracula gentis

Protulit, ex opere authoris manus agnita tanto est.

Nam sua sanguineum venis iaculantibus imbrem

Ex iugulo surgens rapuit Dionysius ora,

540

Ac manibus tulit ipse suis, sine vertice truncum

Ibat corpus iter velut ante solebat,

Et certa alternans motis vestigia plantis

(Monstrum ingens) colle in campum descendit ab alto.

Tam insolito, tam miro operi non debuit esse

545

Vlla fides, si non populi innumerabilis ante

Factum oculo, totam in testes produceret urbem.

Pone sequebantur turbae, fixisque tuentes

Luminibus vix quod fieri sine fraude videbant

Credere vix fieri poterant. Et tramite recto

550

Ad loca pervenit gradiens, ubi regia nostro

Tempore conduntur regalibus ossa sepulcris.

Nec spacium breve forte putes, celeberrima per quod

Funera deducens sua transtulit ora cadaver,

Ad passus ter mille patet, limesque relinquit

555

Flumen ad occasum, gelidamque recedit ad ursam.

Illic posteritas Rhenum Franconia postquam

Pertransivit, et has regnatum venit ad oras,

Templum illi vivo templum de marmore magnis

Sumptibus erexit. Iam regna per omnia Christo

560

Effundere novi radios et numina secli.

Sanguinolenta gravem divum satiaverat iram

Vltio, et invidiae rabies sedata parumper

Conciderat , sed mox alius crudelior ignis

Arsit in immanes iaciens incendia larvas.

565

Nam Venus et Mavors animas ad summa volantes

Sydera, longa tamen post intervalla sequuti

Explorandi animo quo res evaderet, usque

Ad Triviae sydus tenues iuvere per auras,

Per rapidos ignes, atque ut rediere, Satanes

570

In Rhodani duxere alpes, ubi candida semper

Friget hyems, gelido Boreas ubi sibilat ore

Semper, et ad coelum Venus his est vocibus orsa,

Multa querens, ac foemineo plorans ululatu.

"O sortem adversam nobis, o immitia fata

575

O coelum crudele. Nihil molimine tanto

Hactenus o Comites nostro nihil egimus astu.

O iactura, nihil toto profecimus anno.

Incassum fraudes, incassum effudimus artes.

O miserum Iovis omne genus, defecimus omnes,

580

De imperiis actum est de maiestate deorum.

Pone tuos arcus malefortunate Cupido,

Pone faces, ducunt tetricas nova secula leges.

Consenuit mundus, fugere iocique salesque.

Nullus honor formae, facta est odiosa venustas.

585

I nemus Idalum quondam mea magna voluptas,

Ite Paphi sylvae dulces, ite alta Cythera.

Limina deposito feror in Vestalia Cesto."

Ista dolens usque ad lachrymas Cytherea loquuta est.,

Caetera sedatis animis ac lumine sicco.

590

Vidimus et vidisse piget, quae gloria divum,

Quantaque Christigenas maneat post funera merces.

Vt ventum Triviae in campos (nam venimus illuc

Vsque) catervatim superi de culmine mundi

Occurrere togis nitidi splendentibus, instar

595

Luciferi, quando tremulis scintillat in undis.

Omnibus aurorae croceis rutilantia flammis

Ora, coruscantes auri splendore per armos

Et per terga comae, nihil orbe decentius unquam

Vidimus in toto, stellantia lumina solem

600

Aequiparant, gemmis frontes radiantibus ardent.

Christus in excelsa qui maiestate sedebat

Altior, innixus divum cervicibus, ora

Solvit, et haec coetu faciente silentia fatus.

"O fortes salvete viri foelicibus horis

605

Advenistis, eant veteres de pectore curae.

Ponite terrenos habitus, accedite nostris

Fortunatae animae populis, regnate per omnes

Elysii coelique domos consortia divum

Accipite, in tantis opibus sine fine futurae.

610

Aetherei vobis ostensa limine mundi

Pauca haec, in decimo maiora videbitis orbe.

Terrarum accipite imperium, dominamini in undis.

Et quoties opus est succurrite terrigenarum

Casibus adversis, et vos audite vocantes

615

In terris, gaudete aris, succedite falsis

Diis Saturnigenis, divum illa ingentia templa

Accipite, et laeti vestros converite in usus.

Thura ferant homines, fumo gaudete Sabaeo.

Subiicimus vobis lemures, animas profundi.

620

Est Deum rege veterum subvertite ritus

Sacrilegos, sit fas vobis elementa movere,

Debellare Iovaem, genios et Panica monstra

Pellite deserti procul ad confinia mundi.

Tu vero in primis Dionysii ad Gallica regna

625

Verte animos, tanti tibi sic custodia regni.

Aspice qua gelidum Rhenus descendit in aequor,

Qua surgunt Alpini apices, qua verberat unda

Littora Rothomagi, qua Massiliense profundum

Fluctuat, aggeribus qua Hispania cingitur altis.

630

Haec tua sors, huius gentis moderamen habeto.

Sera suis penitus divo expellet ab oris,

Sed tamen expellet duce te, nec terra futura est

Ha nobis dilecta magis, licet Itala tellus

Simonis et Pauli sacris tegat ossa sepulcris.

635

Et licet Assyrii nostra incunabula iactent.

Iura diu Romana ferent, legesque tenebunt

Caesareas. At cum Scythicis de finibus Hunni

Erumpent, Etius qui tunc pro gente Latina

Bella geret metuens Gallis rebusque Latinis

640

Accipiet Francos, comitesque in bella vicabit.

Tunc Franco regnanda dabis tua maxima regna.

Post breve barbarica tempus de gente videbis

Insignes prodire viros, qui grandibus aequent

Romanos animis, qui sint validissima nostrae

645

Fundamenta domus, qui Saturnum atque nepotes

Eiiciant, qui nos alias venerentur ad aras.

Aeternum nobis sacra inculpata ferentes

Et nacti sine labe fidem, quaecumque resurgent

Semina perfidiae veteris stricto ense necabunt.

650

Hi sibi cum Graiis quem possedere Latini

Divisuri orbem positis pro limine campis

Quos Beneventanus ductor Grimoaldus habebit

Sed tamen haec regum series insecta redibit

Ad Gallos, tandem cum sceptra receperit Hugo,

655

Non genus a Francis ducens, sed origine Gallus.

Illuc usque dabit tellus Germanica reges.

Sed tamen hos etiam Francos ea secula dicent

Illa quod a Francis accepto nomine tellus

Francia dicenda est, Gallos exibit in omnes

660

Nomen id, immutat sic res et nomina longum

Tempus, et e coelo missi cum tempore casus."

Tempus erit stellis longos volventibus annos,

Quo gremio eiicet Cimbros peninsula gentem,

Magna altis volventem animis, belloque potentem,

665

Per maris Oceani fluctus ad littora vectos

Gallica, suspiciens duces in Neustria regna,

Quae dicent Normanna prius: sed littora voci

Mollem pulsa sonum dabit, et Normanna vocabit

Posteritas, genus hoc armis illustre futurum

670

Mittet in Italiam, qui Parthenopaea gubernet

Olim regna viros, diuturni exordia belli.

Namque super regno longis bellabitur annis.

Mittet in Assyrios ad debellanda Sabaeum

Imperia, et dictas Habrami a coniuge gentes.

675

Taliter effato sonuerunt omnia Christo

Agmina, et exercitum totis melos undique castris.

Invasere acies iter, et concentibus altos

Implevere polos, sensimque recessit ab aure

Carmen, ut exultans superum chorus altius ivit.

680

Nos aegris defecti animis descendimus axe.

Et quia nos omnes tangunt haec omnia, visum est

Cuncta recenseri vobis debere vocatis.

"O comites quae sit nobis fortuna videmus.

Ante oculos ante ora virum praeferre quibusdam

685

Spem licitum signis, maiestatemque tueri,

Ac retinere animos hominum qua possumus arte.

Fas est composito praetendere gaudia vultu,

Sed gaudere nefas semper crescente ruina.

Inter multa, quibus fortuna miserrima nostra est

690

Hoc grave, quod supera si quos depellimus aura

Mox patimur dominos, cum nos vicisse putamus

Protinus a nostro victi intabescimus hoste.

Inde fit ut potius fuerit cohibere furorem,

Parcere corporibus, technis involvere mentes.

695

Commaculare animos, lactare libidine sensus,

Atque voluptatum dulci illectare veneno.

Sic foret uberibus lucrum, victoria maior.

Quam furere, et vano vires effundere nixu.

Sed quid opus multis? Vt nos imponimus istis,

700

Sic superi nobis, agimur quocunque voluntas

Prima movet, mirisque modis, cum credimus ipsi

Authores operum nos esse, movemur ab alto

Principe, et inseruit quicquid molimur Olympo."

Sic Venus, at Marti Veneris sententia visa est

705

Frigida, et elumbris nimium, quae parcere vitae

Quae dare corporibus veniam iubet, igne cremandos

Iudicat, atroci grassandum in viscera ferro.

Laudavit Venerem Pallas contraria Marti

Ille autem fremit indomitum, muliebria damnans

710

Consilia, et rixas ardenti exaggerat ira.

Iuppiter ut scindi studia in contraria vidit

Numina, concilio Lemures iubet ire soluto.

At pater in summis coeli penetralibus istos

Detestans mores superis inspirat amorem

715

Perpetuum, et dulci divos in pace gubernat.

Mars furia invectus raptim per nubila fertur

Parrhisios, facto ex ventis fit Nubius ore,

Lartia cui mater fuerat, vitalibus auris

Iam defuncta, suum Christo largita cruorem.

720

Et subiens aulas ubi Fescenninus in alta

Sede ministrabat populis iniuria iura,

Admonuit summo de colle cadavera ad amnem

Sequanicum debere trahi, fluvioque recondi

Quae superi horrescant, videat quae invitus Olympus.

725

Audiit hos monitis, missoque satellite iudex

Exequitur, iunctis mittuntur in esseda bobus

Continuo, rapidisque rotis volvuntur ad undam

Occultanda vadis, et non habitura sepulcrum.

Verum seu casus fuerit, seu cuncta videndum

730

Coelituum pietas, dum largius inter eundum

Pascitur, et pateris lictor se ingurgitat amplis,

Docta fidem mulier felici corpora furto

Surripiens infodit humo, sed turbine tanti

Excidii tandem extincto, translata quierunt

735

Aede sub excelsa sancti penes ossa Magistri.