Aldo Manuzio carmina, 1

1. Musarum Panagyris ad Albertum Pium

Carmina delectant pueros: en carmina, princeps,

      Dant ad te faciles ex Helicone deae.

Nanque tuis etiam resonat Parnasia rupes

      Laudibus, et nomen fertur ad astra tuum.

5

Prima arguta canit Clio, Cliusque sorores

      Alternis recinunt te super ista sonis.

Clio

O fortunati quam maxima gloria Carpi,

      Gloria per nullos emoritura dies,

Dive puer, carae spes et fidissima matris,

10

      Dive puer, gentis spesque decusque Piae:

Cresce, quia expectant ornent tua tempora lauri,

      Quas tibi servatas utraque Pallas habet;

Cresce, tibi quoniam magni debentur honores,

      Quos tibi victori parta trophea dabunt.

Melpomene

15

Cresce tuis populis et carae, Alberte, parenti,

      Fortuna heu! semper cui peracerba fuit,

Ex quo dilecti flevit sic fata mariti

      Esse ut crudeles diceret illa deos

Crudelesque deos crudeliaque astra vocaret,

20

      Tam cito delicias quod rapuere suas,

Quodque suam potius voluisset fundere vitam

      Cernere quam funus coniugis aegra sui.

Polymnia

Cresce: virum populis nam cum te fecerit aetas,

      Tutor eris gentis praesidiumque tuae,

25

Tu quoque solamen, tu spes, tu gloria solus,

      Optimus et princeps. Quare age, cresce, puer,

Optimus heroum, quot sunt quotcunque fuerunt

      Et quot venturos fata severa trahent.

Nam tibi recte equidem nascenti, Alberte, recordor

30

      Sic fore concordes tris cecinisse deas.

Vrania

Ergo tuum nomen cum fama obscura recondet

      Atque erit obscurus cum tuus altus honos

Nec tibi perpetuum laudes nec facta manebunt,

      Vnda dabit segetes, sydera terra feret;

35

Omnia tunc retro convertent flumina cursum;

      Lucis egens aer, lucis Olympus erit;

Enceladusque iterum supponet Pelion Ossae,

      Sed dabitur magnos vincere posse deos.

Euterpe

Postquam te talem Parcae cecinere futurum,

40

      Qui te non coleret, ferreus ille foret:

Ferreus ille quidem; sed qui te odisse valeret,

      Esset montanis saevior ille feris

Atque foret multo calcato immanior angue

      Necnon vorticibus, dira Charybdi, tuis,

45

Stymphalidasque truces et Cerberon ille trifaucem

      Saevitia et Stygias vinceret ille canes.

Terpsichore

Esset et ille idem dignus sine fine renatis

      Visceribus Tityi quod satiaret aves,

Sorte vel illius qui se sequiturque fugitque,

50

      Versatur celeri dum levis orbe rotae,

Quodve, ut tu, esuriens esset tua, Tantale, poma

      Atque sitiret aquas nec biberentur aquae,

Cervice aut misera ruiturum, Sisyphe, ferret

      Quod petis aut urges irrequietus onus.

Thalia

55

Si mulier, miserum natorum digna cruore

      Esset crudeles commaculare manus;

Sive quod infando tauri poteretur amore

      Altera Minoae machina Pasiphaes.

Si puer, a caro donum exitiale parente

60

      Ferret, ut insanis obrueretur aquis;

Quodve foret turpis sceleratae flamma novercae,

      Cui maris exitium monstra timenda darent.

Erato

Inclyte, seu posset, princeps, te odisse puella,

      Cui staret medio pectore dura silex,

65

Digna quidem fato Phryxi foret illa sororis,

      Quae Hellespontiacis nomina fecit aquis;

Sive quod irati manes placaret amantis

      Mactata, aut caderet quod patris illa manu;

Fataque post urnas iterumque iterumque repletas

70

      Ferret apud manes Tartareumque Iovem.

Calliope

Qui te amat et qui te posthac, puer inclyte, amabit

      Et sanctos mores ingeniumque tuum,

Foelix ille suos vel dextra computet annos,

      Mortuus aetereas incolat ille domos.

75

At tu qui flava caput accingeris oliva,

      Virtute et facies qui tibi ad astra viam,

Sis foelix, volitaque hominum cum laude per hora

      Vel caeleste cibus cum tibi nectar erit.