Antonio Geraldini carmina, 5

5. ad Ginum Caponem civem Florentinum de se bene meritum

Maxima, Gine, tuo cepi solacia rure

Vrbanis fessus prope rebus.

Sepositis paulum laxavi pectora curis

Atque quies menti brevis haesit.

5

Lenia iucundos tribuerunt otia lusus,

Estque hilaris lepor auribus haustus,

Atque sales placidi tremulos movere cachinnos,

Lusit lautae copia mensae;

Civilesque fuere dapes et agrestia dona

10

Pomaque ramis lecta sub altis.

Inculti agricolae versus cecinere protervos,

Corpora lassavit pila iacta;

Robustaque gravem discum promittere dextra,

Plebi cura est grata torosae.

15

Cura fuit capreos cursu superare fugaces,

Saltu haud tardos vincere cervos.

Ipse modo in viridi lentus tellure iacebam

Excipiens patulae arboris umbram,

Et modo captabam silvas et olentia prata

20

Et leve murmur aquae salientis.

Affuit hac Genius Charitesque in luce faventes

Nympharumque chori dryadesque.

Capripedes Fauni, Panes, Satyrique procaces

Lydis coetus saltibus addunt;

25

Arnigenaeque deae laetas duxere choreas,

Naias hic coniuncta Napaeae.

Alterna valles nympharum voce resultant

Et rupes resonant latebrosae.

Haec sine nube dies niveis numeranda lapillis

30

Munere, Gine, tuo alba cucurrit.

Cras Florentinam referes te Ginus in urbem,

Impedietque pedes toga longa.

Hic privata tenet pariter te et publica cura,

Gentis gloria magna Caponae.

35

Hic Nerius genitor nomen laudemque paravit

Pro patria subiens onus omne.

Hanc propter duxit per densa pericula gressus

Intrepidum gladiis caput obdens.

Ipse toga eminuit patriae inter moenia multis

40

Insignis meritis bonus heros.

Saepe suae patriae varios conversus in hostes

Tuscas duxit in arma cohortes.

Rettulit ipse etiam vicino ex hoste triumphos,

Civis et imperium auxit Etruscum.