Ferreto de' Ferreti de invenienda sibi uxore

Testo base di riferimento: R. Modonutti, 2022

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


 

Feretus Vincentinus sociis et amicis carissimis ut inveniant sibi uxorem

 

Num mea solliciti tangit vos cura sodalis

      Volventis viduo frigida membra toro?

Legitimis sua quemque fovet complexibus uxor,

      Tunc lasciva movet dulcia bella Venus,

5

At sua cui quondam mandavit signa Diones,

      Cogor inoptata nunc ego pace frui.

Arguor infelix quod sit mihi debile membrum

      Nec valeat dulci fonte rigare caput

Quodque... Mihi num est caris de testibus alter,

10

      Non iacet inque meo grata puella sinu?

Est mihi, sitque precor, rubicundus fronte Priapus

      Et cornu, cum vult, durius ipse tumet

Et sibi sunt placidi socii certaminis ambo,

      Plenaque lac sicut ubera, nectar habent;

15

Seque libens, medio quociens in gurgite mergit,

      Prebet et alternos captat abinde favos.

Vos igitur causam, comites, defendite nostram

      Cum sine, iam scitis, crimine vera loquar,

Si foret et magnos opus hic adiungite divos

20

      Nec detur talamis fama maligna meis;

Si qua tamen verbis volet his diffidere, factis

      Credat et ex tactu certa sit ipsa suo.

Tot mihi dilecti si qua est pia cura sodalis,

      Pervigilet pro me cetera quisque sinens,

25

Vt mihi que sevum detur nova nupta calorem

      Leniat interius esteriusque zelu.

Quisque per exiguam sua retia callidus urbem

      Tendat et ingeniis, turba, fruare tuis.

Incidat in laqueum casta et formosa puella,

30

      Parva ferens gremio candida poma suo,

Virgo nec alterius mores induta mariti,

      Quas deceat solidas hec mihi tradat opes

Nec cadat in laqueum, nisi que sit lucida vobis:

      Non placeat, nisi quam forma placere facit.

35

Vndique tunc celeber cunctis cantabitur imen,

      Festivosque dies lupia parva cholet.

Est opus ut, munde vivens, me coniuge iungam

      Fataque dent tepido membra fovenda sinu,

Auspiciis faveant tantum mihi numina iustis

40

      Propellatque rates aura secunda meas,

Nubila si gelidas vexantes equoris undas

      Concipiant ventos quos mea vela timent.

Altera sed suadet cunctorum obiecta voluptas:

      Non exploratis lintea danda notis.

45

Quid timeat cupiatque simul mens ansia curis

      Auribus accipias rite, poeta, tuis.

Ergo, precor tremule capias retinacula puppis

      Et teneat portus ancora fixa suos,

Dirige consiliis animum cunctantis amici,

50

      Faucibus ut melior defluat unda meis.

At si forte tuo laudabis pocula prima

      Iudicio et placidi vina saporis erunt,

Non tamen in tacita remanet mens lassa quiete,

      Altera sed gravior plaga renata viget

55

Quam mihi de multis sociali federe iungam

      Queve libens nostro nupta futura toro.

An mea virgineum corumpent inguina florem,

      Aut veniet gremio nupta secunda meo?

Publicus aut ortam generoso sanguine tollam

60

      Aut humilis tepido stabit amica sinu,

Pauperis aut Helene contentus dote manebo,

      Rustica vel saciet docte superba torum?

Talibus atque aliis vigili mea lumina sompno

      Languida nocturno tempore cura domat.

65

Altera maior adest ratio, quod libera fastus

      Emineos numquam subdita colla timent.

Dum mea Cimbriacam vaga mens it sepe per urbem,

      Pauca verecundi castra pudoris adit

Nec tamen id mirum est, nam plurimus advena nostris

70

      Menibus incassum retia nulla trahit.

Hec satis: haut opus est verbo seu cetera versu

      Edere nec placido plura referre viro.

Expertus tociens Polidarius inguina nostra

      Vulneris experto talia cedat acu.

75

Vtile quicquid erit victuraque pocula morbo

      Scribas discipulo cuncta, poeta, tuo.