Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 12

12. AD SENATVM VENETVM

O Veneti decus Italiae tutela Latini

Nominis, et Romae quondam florentis imago,

Quando sacer tanta cum maiestate Senatus

Maturabat adhuc crescente negocia regno.

5

Thraicium tantis experti cladibus hostem

Heu nimis Odrysii cognoscitis arma Tyranni.

Euboicae gentis strages, Scodrensia bella,

Et nova tempestas modo depopulata Methonen,

Naupacti gravis ille dolus noctesque diesque

10

Ante oculos vobis, nec adhuc obducta cicatrix

Vulneris istius tantae monet, atque levatis

Vocibus in coelum clamore efflagitat alto,

Cladi occurrendum subito, et fulcire ruinam

Finibus instantem vestris opus esse repente.

15

Vos cum Pannoniis obiecti Regibus huius

Tam dirae immanisque, quae guttura septem

Porrigit in vestrum excidium, sorptura capaci

Vos uter primum, fracto mox obice in omnes

Europae populos grandi incursura tumultu.

20

Vos moles obiecta istis tam immanibus undis.

Fertis onus soli, tempestatemque Latinis

Hanc tantam sol iam dudum avertitis oris.

Et quanquam ius vestra istis conatibus impar,

Nescio quo pacto forti tamen obstitit ausu.

25

Et quae mira magis res est, ita cuncta tulistis

Adversa, ut si quis pendat iuste omnia, lucro

Sit iactura minor (dictu admirabile) vestri

Grandinis assiduae contriti verbere campi,

Nil frugum gemuere minus, sed et amplius aucta

30

Fertilitas onerat duplicato aeraria censu.

Flaminii pars magna soli contermina tusco

Testis et Adriaco praetenta Appulia ponto.

Adde Cypri positas Tyriis in fluctibus urbes.

Et frumentiferae cultissima rura Cremonae.

35

In vobis spes nostrae igitur, certoque putamus

Certius, ista fides nostris, timor hostibus hic, vos

Facturos de more satis, calcaribus ergo

Nil opus est. Ipsi in gladios ultra ibitis , ipsi

Thraicias nostris aditum facietis ad urbes.

40

Et belli dux Marcus erit, quod barbara signum

Gens formidat, uti scyllam et vada Syrtica nautae

Et quid ab hoc vestros sancti molimine belli

Deterrere potest animos? Navalia vobis

Foeta armis totum vexare potentibus orbem.

45

Est thesaurus opum, non quas aeraria servant

Publica, sed patrum pietas praeponere docta

Privato commune bonum, tot millia pondo

Gentique aurique dies dabit una, quot undae

Per mare Tyrrhenum, quot sunt per littora conchae.

50

Sunt quoque seu terris seu seviat aequore Mavors,

Armigerae gentes, belloque exercita pubes.

Coenomani acres, et non ignobile semen

Euganei veteres, et gens antiqua Liburni.

Carni et Mendoaci, quorum cognomina servat

55

Flumen et Adriacum portus qui faucibus amplis

Accipiens aestum, fuso facit aequora ponto,

Aequora piscosas late Stagnantia arenas

Noricus accedit sumptis non ultimus armis

Miles, et a Colchis missi regionibus Istri.

60

Rhetica progenies nutrita sub Alpibus altis

Dura gelu, iaculis horrens, hirsuta sagittis.

Dalmata, et Illyricus bellis navalibus ingens

Praesidium bonus et terris bonus aequore miles.

Chaones et Graii quot sunt Ithacensibus arvis.

65

Quot littus Pelopense colunt, quot Gnosia regna

Quot Paphios habitant agros Cythereaque regna.

Idalios saltus, Cyniraeque et Adonidis oras.

Denique ut ingeniis volvenda fugacibus addam

Pauca, quod inferni steterat prope littora Ponti

70

Italiae caput excelsum, se se omine magno,

Transtulit ad superum pelagus, soliumque rogatos

Quod fuit ante penes Stirpem Numitoris ad undam

Tybridis, ad Iani Collem atque Aeneida Romam

Legit apud Venetos, ipsis tutela Latinae

75

Gentis et aligero rerum custodia Marco.