Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 8

8. AD REGEM NAVARRAE

Supplicibus votis praesentia tempora poscunt

Er regem Navarra tuum, quae diceris olim

Sub duce Romano latronibus aucta marinis.

Nam Lycios nautas Cilicesque per aequora fusos

5

Dum temere incursant, praedaeque libidine merces

Aequoreas violant captos Pompeius in oras

Has tulit Oceano includens, ac montibus altis:

Sed feritatem animis tandem studiumque rapinae,

Deposuere, novis cor mite ferentibus Astris

10

At curam tenuere maris, Neptunia docti

Officia, et bellis omnes navalibus apti

Ergo acres armare viros, armare triremes

Incipe, et explicitis resonent tua classica signis.

In te sancta fides, in te spes nostra recumbit.

15

Vota, preces, gemitus, lachrimasne sperne tuorum.