Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 7

7. AD LVSITANIAE SEV PORTVGALIAE REGEM

Quid tibi supremis cui lusitanda sub astris

Imperia hos tantos nitar suadere paratus?

Nil opus est, tu sponte venis, tua circum orbem

Classis, et ignotis sulcat longinqua profundi

5

Aequora trensiliens nullis vada cognita nautis,

Et iam bella geris, cunctisque sedentibus unum

Per maris Oceani fluctus navalia solvis.

Primus ad Antipodum subversas aequore gentes,

Velificas adigens? Subter cava tartara proram.

10

Fersque novos ritus altae trans brachia librae

Quae facit aequales noctis cum solibus umbras.

Signa hyemis longe penetrans, contraria nostro

Consulis astra polo, perdisque Erymanthia flammam

Nec tibi dux Elice, nec te Cynosura gubernat.

15

Hanc superi docuere viam Nilotica ad arva,

Ad Nabathaeorum fines, ad Persidis oram

Hoc iter insolitum Ganges audivit et Indus

Terraque longinqui priscis ignota Cathaii,

Audivit tremuitque simul fatalia tandem

20

Tempora decursis metuens incumbere seclis.

Iamque vocant regna illa fidem, cupiuntque doceri

Orgia nostra. Deus cunctis ex gentibus unam

Iam facturus iter pandit, quo iungere possit

Ortus et occasus facili commercia nixio.

25

Iam Colocutenses gens nostra incognita mundo.

Hactenus, accipiunt leges, et vivere Christum

Incipiunt, mercesque novas ad Iberica portant

Littora, mirari quae nec suppresse putabant

Arva, domos, habitu cultas et moribus urbes.