Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 6

6. AD REGEM HISPANIARVM

Te quoque Bethygenum domitor fortissime Maurum

Rex Hispane iterum pietas sudare sub armis

Poscit, et Euboicis inflantem carbasa ventis

Mittere ad Argolicas victricia classica gentes.

5

Postquam bellum atrox quod iam his quattuor ante

Secula susceptum a proavis in tempora venit

Nostra peregisti, penitusque evulsa recessit

Aspera Barbaries, toto te gloria mundo

Praedicat invictum, trepidant tua nomina Seres,

10

Te timet Arctophylax, et quae contraria torquet

Astra polus, si terra ullis habitata colonis

Illa potest nostri casus cognoscere mundi

Et Deus et quot sunt in Olympo sydera, et omnes

Coelituum classes (id gloria temporis actis

15

Sat probat) aspirant. Vident ut duo regna domari

Auspiciis volvere tuis? Promittere rursum

(Duc geminas in gyrum acies) maiora videntur.

Caetera praetereo, perpende quid acta per Austrum

Classis, et inuentae magno ultra sydera cancri

20

Insulae ion Oceano Genuensi hortante Columbo

Polliceantur, iter spondent ad littora rubra,

Ad Nabatheorum sylvas et horrea Nili,

Ad Hiericuntinos lachrymant ubi balsama colles.

Ostendunt hanc fata viam, praesagia Vatum

25

Attestantur, opes Asiae Babylonica regna

Ad Christi reditura iugum, tibi brachia tendunt.

Te, nisi te tardat nostrarum incuria rerum,

Te decet ad tantos conatum extendere honores.

Ergo age, ut hanc olim referas ad sydera palmam,

30

Nitere, nec senio parcas, nec segnibus annis.

Quid dignum est heroo magis, quam magna gerentem

Oppetere, atque inter gesta ardua ponere vitam?

Sunt tibi belligerae gentes, Gallecus et Astur,

Celtiberi genus armipotens, Balearica pubes

35

Cantaber indomitus bello, ferus accola terrae

Qui maris Oceani tener ultima regna Britannae

Tarraco docta maris pugnas, Sardoa iuventus

Campanique inter Lyrim, Sarmumque habitantes,

Daunius et Calaber pugnax, et ab usque Truento

40

Samnis agens equitum turmas, trimaresque Sicani.

Nam neque sola tibi praesto est Hispania, Verum et

Ausoniae gentis robur tibi militat omne.

Sors tua Mecchaeum genus explantare, triumphos

Ducere de infidis, Arabumque abolere venenum.

45

Copia tanta Ducum soli tibi, tanta virorum,

Quanta superfuit belli gravioris ad usum.

Vtere Agellariis, quorum tibi cognita in omni

Pacis et armorum studio validissima virtus.