Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 5

5. AD FRANCORVM REGEM

Tu quoque Gallorum princeps Lodovice memento

Hoc opere in tanto tibi magnam incumbere molem,

Tuque patresque tui postquam Franconia regnum

Gallorum accepit, tutelae aeterna fuistis

5

Christigenum, fidei sanctae cognomina clamant

Te tua supremum columen, reminiscere quantum

Carolus ille ingens orbis decus, ille Latini

Qui primum inperii tulit in sua regna coronam,

Pro Christo invasit quondam belli atque laborum.

10

Gothfredum pone ante oculos, quem tota secuta est

Gallia in Assyrios, Arabem, Cananaeaque regna.

Littora Phaenicum, Veterem Sidona, Tyrumque,

Reblata, et antiquam potuit frenare Damascum.

Transiit Euphratem, Caldaeae per oppida victor

15

Ivit. Abagaricae penetravit moenia Edessae.

Et tibi gentilis quondam Lodovicus eodem

Pulvere lassatus, nostrum genus egit ab ortu

Primus in occasum, patriasque invexit ad urbes.

Franci Aquitanorum Normanorumque, furorem

20

Christo insultantum bello oppressere, Boemos

Saxonas infrenes, Longobardosque Latinis

Legibus adversos domuere, Hispania Gallis

Proxima ferret adhuc Nomades, Apulia Graios,

Semen Agarenum Trinacria, in Deus ista

25

Misisset fortes, contra genera impia, Francos.

Regales attolle animos, si fortiter audes,

Strenuus effuso vires si colligis auro,

Non habitura modum surget tibi gloria, nomen

Ibit in astra tuum atque Asia dominabere victa.

30

Arma viros et opes latissima regna recense,

Vimque agnosce tuam, tua magna potentia late

Tendit ab Hispanis ad regna Typhoidos Aethna.

Belgae omnes Celtaeque ruent, Aquitania, Narbo

Martius, Ausoniae gentes, nec pluribus alter

35

Ibit arma viris graviora ve bella movebit.