Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 2

2. AD PONTIFICEM MAXIMVM

Surge age, tu in primis, animum, Romane Sacerdos

Pontificum princeps, Christi omnipotentis imago

Viva, Dei sortita vices, terra, aequore, et Orco,

Huc appelle tuum, populos in bella ciere.

5

Quicquid habet armorum et opum nostra omnia regna

In fidei communem hostem te cogere oportet.

Incipe, et exemplo veniant foedera Reges

Sancta tuo. Tu namque pater, tu prima potestas.

Tu magneta tenes, Tu clavum in puppe gubernas.

10

Intestina odia, atque imis impacta medullis

Dissidia extirpare doce, et compescere fluctus

Irarum, dominari animis, coelumque vereri.

Te quasi Titanem stellis infundere lumen,

Terrarum radiis lustrare tepentibus orbem,

15

Et dare vim plantis, sopitaque semina rerum

Invitare, novas animando excudere fruges

Te decet, et Regum tepefacta accendere corda.