Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 1

1. AD REGES ET PRINCIPES CHRISTIANOS

O male consultae gentes cognomine tantum

Christigenae, scelerum altrices fraudumque magistrae.

Oblitae commune bonum, fremit undique Mavors,

Et coniurati reges Orientis et Austri

5

Ac Boreae contra vestrum regemque Deumque,

Et vos arma magis tentare domestica vultis,

Baccharique intra vestros sine fine penates.

O Christi convulsa domus, iam plurima in isto

Secula agis barathro, talique absorpta cloaca

10

Fronte tenus, traxisti istis in sordibus annos,

Quod meminisse pudor, fato vicina senecta est

In foribus, quando, sancte nisi vivitur aetas

Vltima, quando iter in melius vestigia vertes?

Iam tibi radicem subito incisura securis

15

Imminet, et quasi sis nunquam peritura volutas

In sceleris te sorde tui, securo pericli.

Prima aetas aliis solet immaturior esse

Circumspecta graves sequitur prudentia canos.

At te cui sapiens fuit et cordata iuventus,

20

Nunc tenet improbitas alieno immanior aevo.

Ergo tibi est potior privata iniuria quam res

Publica? Romana qui nescivere Tonantem,

Fabricii, Curiique sens, Fabii atque Catones,

Sanctius antiquis vitam instituere diebus.

25

Plus nimirum illis animi scintillare reluxit,

Quam tibi ab aeterno radians Hyperione fulgor.

Peege, subi tenebras semper magis, irreverenti

Infrunito animo semper magis indue noctem

Tartaream. Tibi sit privata iniuria maior

30

Quam Deus, et pietas, et defendenda cruore

Relligio. Demens privata iniuria, si qua est

Dissimulanda magis fuerat, Christique fugandum

Dedecus, et fidei arcendum commune periclum.

Quique sacras habuit sedes Deus. Antiochenam,

35

Cui primum insedit, fuerat qui navita pastor.

Thraiciam, et Solymam, Nili super ostia quantam

Ad Tyberim, patris Iani sub vertice quintam.

Quattuor oppressae dudum cecidere tumultu

Barbarico. Tyberina manet, sed tabida multis

40

Vlceribus, sanie ex imis fusa usque medullis.

Imperium triplex habuit, trans Bosphoron unum,

Versus Hyperboreum frigus, contra Arctophilacem.

Per Thraces aliud, per Cycladas et per Achaeos,

Ac Romae, unde aliis genus est. Duo prima ruinam

45

Passa iacent. Quod adhuc superest sine viribus aegrum

Vix gressum proferre potest vix sustinet artus.

Lora tamen nunc Caesar habet dignissimus orbis

Imperio, ut fama est, et priscano ingentibus implet

Maiestatem animis. Incuria temporis acti

50

Quae decoxit, opes hausit quae funditus obstat

Ne decus antiquum Romanaque regna resonet.

Si tamen ex alto Deus, ut speramus Olympo

Aspirari, uti Vates cecinere, futurum est

Vt maturet opus quod nomina Caesaris aequet,

55

Quod faciat tinnire aures orientis, et Austri,

Ac Boreae, quod Maeotis tremat atque Propontis.

Divi omnes Divaeque Deum pulsate praecando

Adsit, et auxilium tam grandibus influat ausis

Ac nostris faciat regnis mentem omnibus unam.

60

O immemores coeli Reges, populique patresque

Quis sua commisit coelestis ovilia pastor.

Sic sinit is Christo illudi? Toleratis equorum

In stabulum delubra dari? Violata potestis

Templa pati servire Syro? Servire Sabaeo?

65

Cappadoci? Armenio? Cilici? Phrygioque colono?

Regna tot excidium passa, et tot coesa virorum

Millia, tot canibus proiecta cadavera fertis

Segni animo imbelles, et multa relinquitis? O me

O me infoelicem, cui cernere fata dederunt

70

Hoc scelus usque adeo indignum, quod nulla piabunt

Tempora, quod nulli poterunt extinguere luctus,

Flent thalami de honestati, flet nubilis aetas

Incestata palam fleta dedecorata per aras

Virginitas sacrata Deo, flent damna pudoris

75

At viduae. Natura piares muliebria pastor

Conqueritur, nihil illae sum scelerata relinquit

Barbaries, et nemo istos ulciscitur ausus?

Quid pater omnipotens istis mihi contigit annis

Prodire in lucem, et tam horrendos cernere casus?

80

Sub Decio caedi melius fuit, atque cruorem

Fundere, quam scelerum scoria sordescere tanta,

Quam vereor ne vera canant, qui sydera et ignes

Aethereos memorant hac tempestate minaci

Finibus excidium nostris, fremitumque per omnem

85

Europam, et multo stagnantia sanguine bella.

Si scelus haec nostrum non poscerit, irrita Vatum

Auguria, et vanas ausim promittere sortes.

Improbitas morum et peccandi extrema libido

Me officiunt maiore metu quam Iuppiter et Mars

90

Saturnusque gravem meditans mortalibus iram.

Grande nefas, quo templa etiam atque altaria sordent,

Supplicium triste, insolitum, importabile nobis

Parturit, inferni feriunt nova foedera manes.

Sydera coniurant, totusque armatur Olympus.

95

Est tamen ad veniam semper via. Numina mutant

In pacem (quoties culpae nos penitet) iram.

Influxus tunc astra malos, tunc tartara frenant

Quanquam invita, odium grave, caeruleumque venenum

Flectite Mortales retro vestigia, dum lis

100

Pendet, et excussit nondum sententia fulmen.

Neve erumpentem coelo expectat procellam.

O Christi regale genus cui debita regna

Aequoris et terrae, vident ut sine vindice causa

In defensa Dei dudum tua postulat arma?