Battista Mantovano epigrammata ad Falconem, 77

77. AD EVNDEM FALCONEM
QVOD HEROICO CARMINE DICENDVS SIT

Falco Quirinalis decus immortale senatus

Quo duce restitui possent labentia Romae

Moenia, et illustres iterum sperare triumphos,

Dum modo nostra tuas elegia reponere laudes

5

Pergit, et exilem disperdit arundine cantum,

Ecce cothurnato gradiens heroica passu

Musa meum derisit opus, quid talibus, inquit,

Ionium remis audes tranare profundum?

Hic mihi non Sulmo, nec inerti navita versu

10

Claudicet, huc opus est adsit vel Smyrna vel Andes.

Nam neque Penelopes curae, non Hippodamiae,

Non Danaes plorandus amor, non vulnus Elissae,

Parva decent humiles, parvo brevis hydria fonte

Convenit, et parvis satis est brevis utribus aura.

15

Vel pedes incedit media da plebe viator,

Vel querulo vehitur plaustro, vel paupere cymba.

Magnanimis re magnus equis curruque superbo

Fertur, et audaces sulcat ratis ardua fluctus.

Magna decent magnos, magno Latonius arcu

20

Vtitur, ingenti Mavors accingitur ense,

Immenso tonat igne pater, maiora putatur

Gurgite sub vitreo gestare tridentifer arma.

Huc igitur Phoebaea cohors Phoebaea suppellex

Plectra, lyraeque volent, et sacri gloria fontis.

25

Huc pluat Eurotas, huc omnia Phocidis arva

Certatim gelidos latices et lactea mittant

Flumina, Lauretis, variaque virentia fronde.

Non sit in Aoniis regio sine vocibus oris,

Non sine laude nemus, nulli sine carmine fontes.

30

Illustres Falconis avos cantate, piamque

Primaevi generis prolem clarosque nepotes,

Ipse quoque altisono tollatur ad aethera cantu:

Cuncta sonent heroa novum, quem Rector Olympi

Divorum ascripsit numero, qui carcere liber

35

Corporeo implebit de sedibus aethereis unam:

Dicite, et illustrem trans aequora mittite famam,

Audiat haec Tanais, mirentur Iberica regna,

Et Pelusiacas carmen referatur ad aures.

Et Didonis ager Romanis aemulans arvis

40

Audiat haec, trepidetque iterum Romana reverti

Classica, et Ausoniis iterum dare moenia flammis.

Scipiades iterum metuat, dum talibus audit

Nunc quoque Romuleas habitari civibus arces.

Transeat haec Arabes nigros ea fama per Indos,

45

Et repetat Scythicos per Serica regna colonos.

Palladias artes rimatus in omnia venit

Phoebaeae secreta domus, primordia nostri

Fontis, et aetheream penetravit lumine molem.

Saepe Meduseis facunda liquoribus arva

50

Abluit, et nostris dives remeavit ab oris.

Ipse iubet passim sanctos adolescere mores,

Priscaque coelestis renovat vestigia vitae.

Nec pessum sinit ire pios in egena patentes

Compita fert loculos, et in agmina seminat aurum.

55

Ferreus ad Romae populique negotia nunquam

Flectitur, et palmae similis, quae pondere pressa

Altius extollit ramos, onerique resistit,

Strenuus et solers et frangi nescius ira,

Propositi fideique tenax, sine munere nullos

60

Pro virtute fugit, pro relligione labores.

Quod nisi Falconis quicquam de laudibus aufert

Livor, ad excelsos veterum se attollent honores,

Nec sinet extingui gentis monumenta Latinae,

Et sua vivaci decorabit secula laude,

65

Inque dies vestros rediisse videbitur aetas

Aurea, et antiquae surget Virtutis imago.

Perpetuis igitur circumdate tempora sertis,

Et lauros, hederasque ferat frondemque Minervae,

Haec ait, et ridens elegos humilem poesim

70

Et caput avertens indignabunda recessit.