Battista Mantovano sylvae 4, 13

13. AD HERCVLEM CANTELMVM

Salmus ades Cantelme: focis accendere sacris

Thura decet, divisque novas exolvere laudes.

Nam tua, quandoquidem saecli tu gloria nostri.

Non minus est curanda salus, quam publica, nobis

5

Hei mihi vix tali possum te credere functum

Turbine, de tanto vivum evasisse tumultu.

Tanta fuit strages hominum certamine in illo,

Vt mens illorum horrescat meminisse dierum.

Num soror an virtus tulit haec te in proelia contra

10

Vasconas atroces, Senonumque immania castra?

Ausus es, ista recens plus quam consentiat aetas.

Heu iuvenis miserande cruentos ire per hostes,

Et roseum tantis os obiectare periclis.

Myrmidonum, Dolopumque, furor, si respicis arma

15

Gallica, ludus erit: minor est violentia Pathis:

Centauris, Lapithisque minor genus omne Scytharum

Mitius? Infernis rabies humanior Vmbris.

Ecce vides in te Ligerim, Rodanumque, Ararimque

Praecipiti cursu ruere, et spumantibus undis

20

Mars tonat in nebulis, et ferrea fulmina montes

Eversura iacit. Tu fers vestigia contra.

En Martis Bellona soror cristata trilingui

Angue comas, longoque manus armata flagello.

En serpentigeram quatiens venit aegida Pallas,

25

Brachiaque extendens in vulnera porrigit hastam.

Et potest in tanto non formidare tumultu?

Martia per totos flagrant incendia campos:

Sub pedibus tibi terra tremit pulsata volantum

Quadrupedum strepitu, furor inter classica torvum

30

Mugit, et intentat mortem feralis Enyo.

Agmina tu intrepido penetras horrentia gressu,

Extemploque tuos ad fortia facta maniplos

Non sermone cies: quamquam tibi copia lingue

Suppetat: in bellis melior tibi dextera lingua.

35

Quis Deus has teneris vires infundere membris,

Quae vis corda potest tantis incendere flammis?

Num quod eras galeam, tegmenque indutus ahenum

Fidebas, teque audebas exponere bello,

Credebasque armis, ac si impenetrabile ferrum

40

Te tegeret: quale illud erat, quo cinctus Achilles

Hectora, et Aeneas egit sub tartara Turnum?

Non venit a iaculis, non a thoracibus illud:

Quod facit heroas, quod vincit Olympia robur.

Amphitryoniades infans elisit inermi

45

Serpentum fauces, et hiantia guttura dextra.

Sed vel luce sua facit hoc vitalis Olympus:

Vel genus in caussa est tanti genitura parentis,

Vt pote quem tulit ex atavis domus alta superbis,

Et studio armorum tenero insudavit ab aevo,

50

Non potuit nisi magnanimam, nisi bellipotentem

Gignere progeniem rerum natura creatrix

Persimiles paribus gaudet producere natos.

Peleus Aeacides magnum generavit Achillem:

Pyrrhus Achilleo satus est de sanguine semper

55

Vel plerumque solent dare fortia pignora fortes.

Heroes magni a magnis heroibus orti

Laomedon Priamum, Priamus tulit Hectora: proles

Iulia Assaraco venit, cui Dardanus auctor.

Tu quoque Cantelmae veniens ab origine gentis

60

Pectore fers maiorum animos: nec tela, nec hostes

Formidare potest: nec cedere casibus ullis

Quod si puber ad huc tantum te attollis, et audes

Fortibus, et bello assuetis concurrere Gallis:

Quid poteris cum maior eris? Cum proflua mento

65

Ostendet te barba virum? Cum fecerit olim

Iam matura tibi cilium magni Herculis aetas.

Nec fuit ista tibi prima experientia Martis,

Prima fuit cum te victorem Brixia pleno

Protestata foro est. Illo in certaminis aestu

70

Viribus Hector eras sub casside: casside dempta

Visus es Astyanax, maiorque minoribus annis

Laus uit, aetatem superans mais inclyta virtus.

Altera cum Petrae summam tu primus in arcem

(Praecipiti meminere Athesis vada concita cursu)

75

Pro Venetis pugnans victricia signa tulisti.

Tum nimis ardentem miserans fortuna iuventam

Opposuit sese iaculis, retroque retorsit

Marmora Teutonicis in te contorta lacertis

Macte animis puer excelsis: enitere toto

80

Pectore, neve sinas pessum decus ire Latinum

Ecce quod invadunt Italos externa Penates

Bella: quod in praedam miseri damur hostibus omnes,

Hoc crudele nefas ultricia postulat arma.

Discite militiam iuvenes: navate gerendo

85

Marti operam, patrios bello defendere fines

Vos decet: hinc opus est gentes arcere superbas.

Vndique concurrens Europa furentibus armis

Nos emit, et posito languens iacet Adria fastu.

Rursus in Italiam Poenus descendit, et Alpes,

90

Et maria in nomen coniuravere Latinum.

Rursum Cimber adest, gelidoque a cardine rursum

Vandalus erumpit, nostris in funibus alter

Hannibal est: alter Brenus capitolia pulsat.

Conculcata iacet gens, quae regnare solebat:

95

Quae sola imperii solium sublime tenebat

Orbe triumphato, iuvenes adsurgere magnis

Ad virtutem animis, tantamque avertite pestem.

Tu in primis Cantelme, refers qui nomine et ausis

Grandibus Alcidem, desertam amplectere matrem

100

Italiam. Pietas eius tua molliat exsta,

Et gratae officium sobolis largire parenti,

Quantum iure potes: nam ius praestantius armis.

Disiunctis Italos animis discordia in istas

Compulit ambages. Vestros haec dira libido

105

Implicuit, dum damna ruunt in mutua, patres.

Vos si fata sinunt animis melioribus este,

Et studio pacis labem emendate paternam.

Hanc solam Stygii Manes, qua perdere possent

Italia imperium, libertatemque, decusque

110

Invenere viam, missa est discordia: missum

Est odium crudele, domos quod dissipat omnes:

Quod consumit opes: quod funditus omnia vertit.

Atque ita venerunt non ferrea saecula, verum

Testea: confractis similes evasimus urnis.

115

Hanc Deus ob noxam casus tot mittit acerbos:

Hunc pluit in terras, sed non advertitis, ignem,

Et pergit saevire, quoad concordia surgat.

Conspirate igitur iuvenes: meliora referte

Tempora : quae si non fiant argentea, si non

120

Aurea: fictilibus saltem sint ferrea pulsis.

Pellite Barbaricum, non accersite furorem

Alter in alterius cladem, quibus urere certas

Proxima tecta, tuum subeunt incendia limen,

Ardetisque simul flammis communibus omnes.

125

Tollere sola potest dirum hoc concordia fatum,

Et gravium stellarum istud restringere virus.

Scipiadum vobis vitus imitanda. Camillus

Torquatos, Coclem, Fabios, et ab alite Phoebi

Progeniem dictam vobis proponite: vestros

130

Ferte per haec tam sancta patrum vestigia gressus.

Forte aliquis nostro surget de sanguine, tantae

Qui sit perfidiae, qui sparsi sanguinis ultor.

Hanc mihi spem Cantelme facis. Te Numina servent

Incolumem, tantoque velint te ornare triumpho,

135

Et, quia salvus ades, sacras accendere ad aras

Thura decet, Divisque novas exsolvere laudes.