Battista Mantovano sylvae 2, 6

6. AD IOANNEM BAPTISTAM REFRIGERIVM
DE ADVENTV IOANNIS BAPTISTAE SABELLI
BONONIAE LEGATI

Vt cupis et fama est gentis Baptista Sabellae

Immortale decus, sacrique aeterna senatus

Gloria, Felsineam Roma legatus ad urbem

Mittitur Aemiliam iustis recturus habenis,

5

Arvaque longaevae quondam subiecta Ravennae.

Non hic primus honos, istis non incipit annis

Tanta viri virtus, vetus est, et cognita passim.

Tuscus ager novit, Romae meminere penates

Flaminiae meminere urbes, tua Felsina (cives,

10

Percontare tuos) non est ignara, vocabat

Ipsum inopum legumque patrem, dum talia primo

Lora magistratu ista per oppida quondam.

Ergo diem celebrare bonam gaudere secundis

Rebus opus, superisque novas persolvere grates.

15

Per fora consurgant concors plebisque patrumque

Laetitia, et celsis rutilent in turribus ignes,

Pendula suspendat paries aulaea superbo

Splendidus ornatu, pictus venabula Gallus

Vibret, et intextae volitent per stagna volucres.

20

Ipsae crebro rutilent arae, templa ardua sument,

Et cava multisonis resonent tinuitibus aera.

Gestiat omnis ager, fieri iubet undisque plausum

Commune communem bonum, caput hactenus aegrum

Elevat, et frontem virtus attollit apertam

25

In vires reditura suas, habitura favorem

Praesulis, et mores emendatura nefandos

Gentis inhumanae, quo ferrea saecula tandem

Duricia evicta vetus instaurentur ad aurum.

Nil optare potest unquam republica peius

30

Rege malo, nil rege bono praestantius, omnis

Dissipat omne bonum sine lege licentia regum,

Vt boreas frondes, glacialis ut hordea grando.

Libertas est summa bonis sub principe iusto.

Roma sub Augusto postquam pacata fuisti,

35

Quae tibi libertas potuit contingere maior?

Quae tibi Traiano melior fortuna reluxit?

Foelices igitur quos vivere divi

Concedunt sub rege pio, quid saecula fecit

Aurea? Saturni pietas, clementia Iani.

40

Iste senatores atavos, et magna parentum

Stemmata non iactat, nec inani turgidus aura

Desipit, at sacras leges ineunte iuventa,

Socraticos mores, fidei documenta recepit.

Vt patria meliorem operam praestaret, et omne

45

Officium, sese iuvenis formavit ad omne

Tam belli quam pacis opus, non horruit umbram

Carceris obscuri, non formidanda minantum

Ota tyrannorum, mortem persuasus acerbam

Pro virtute pati pro relligione tuenda.

50

Vivit in hoc Fabius, vivit Cato, vivit Horati

Ardua mens pontem qui rupit Hetrusco.

Vivit Anaxarchus. Vivit genus illud quorum

Qui Romam rerum dominam fecere. Quod ergo

Egregium facinus non est foelicibus huius

55

Auspiciis sperare datum? Revocate cadentes

Innocui cives animos sperate reverti

In decus antiquum florere videbitis urbem

Vt Maio redeunte solum. Sperate quietem

Principe sub tanto, leges consultaque patrum

60

Instaurare parat, scelerumque extinguere causas.

Ergo decus patriae sanctosque resurgere mores

Te gaudere decet, virtus cui stoica semper

Est comes, et tetricos Senecas colis, atque Catones,

Vive diu, curesque tuam Baptista salutem.