Zanobi da Strada carmina, 3

3. satyra eiusdem

Longius expectans tacui, calamumque calentem

Continuit sperata dies, et fervida pressit

Verba diu, si forte tuam patientia mentem

Nostra domet, seramve tibi vel molliat iram.

5

At postquam placido nusquam te carmine flectis,

Saxeus, et durare tanta inclementia menti est,

Nec te quae Superos flectunt, Manesque furentes,

Carmina permulcent, et nil tibi dulce bonum est.

Vertimur in satyras liricos, et carmen amicis

10

Linquimus! exhausta nec restant plura pharetra.

Tu quis es, o legum qui mille volumina versas,

Insomnis, multaque legis cunsulta papiro.

Laetus ut ante diem pulsentur limina, laetus

Litibus ambiguis mane expectare clientes,

15

Vt pretium vocis, longa comitante caterva

Exposcas. Ferat illa aurum, ferat altera gemmas.

Illa, maritali donata monilia collo,

Nunc vidua in miseros expendit tristior usus,

Si valeat cineri foedus servare mariti.

20

Alteri equum invalidum veniant ......... cause

Ante fores gaudens comites implere libellis,

Et pompis implere vias, et fingere vultus

Difficiles pro materia. Sat rostra forumque

Laetus adis, cupidoque paras suffragia lucro.

25

Et pompis implere vias, et fingere vultus

Difficiles pro materia. Sat rostra forumque

Laetus adis, cupidoque paras suffragia lucro.