Battista Mantovano sylvae 2, 3

3. AD PAMPHILVM SAXVM MVTINENSEM

Pamphile Calliope soboles et Apolline nata

Inter Hamadryades et Oreades aedita Nymphas,

Dum nos implicitos curis urbana fatigant,

Et procul abducunt a fonte negocia sancto,

5

Florifero tu rure latens, sacrata Napaeis

Arva tenes, dulcique sedens divina recessu

Ocia lentus agis, fruerisque silentibus umbris.

O felix cui Socraticae suavissima chartae

Pabula et altrices adhibent vitalia Musae

10

Pocula, cui coeli radiis concordibus ignes

Leniter aspirant, omnisque indulget Olympus.

Quem faciles divi, quem sors non invida pergunt

Fortunare. Comes cui temperat omnia virtus

Vota, premens animi fluctum, sensusque vagantes

15

In gyrum rationis agens, ut fertur habenis

Castor Amyclaeis domitos egisse iugales.

Et quamvis (ea fama meas pervenit ad aures)

Militiam simules habitu, tamen Attica Pallas

Tecum habitat, pulchrumque tibi sine Gorgone pectus

20

Porrigit, et lactante sinu blanditur apertis

Vberibus, niveisque premens rigat imbribus ora.

Nulla pudicitiam Venus inquinat. Arma Cupido

Continet, et tecum virides innoxius agros

Lustrat, aves tantum feriens, et in annua rursum

25

Pignora sopitas acuens verno igne medullas.

Vrit Itym, Scyllam inflammat, Pandione natas

Mane sub auroram cum ros in gramina coelo

Labitur, in dumis accendit, et aemula cantu

Guttura sollicitans movet in certamina vocum

30

Omnia, turbatam lenire potentia mentem.

Cum sua floriferae redeunt solemnia Maiae,

Rus habet agrestem Charites sine veste choream

Arva per et sylvas et compita rustica ducunt.

Tunc mare tranquillum, tunc est placidissima coelo

35

Temperies, tunc est foelix opulentaque tellus.

Denique tunc urbes strepitumque perosa Voluptas

Fert spacians alacrem per rura virentia gressum.

Si captare feras et opaca invadere lustra

Venatuque acrem iuvat exercere iuventam,

40

Retia, tela, canes arcus, plenamque pharetram

Praebet, et accincto tibi militat agmine luna.

Si libet ardentem quum sol volat altius aestum

Evitare, soporque oculis blandissimus instat,

Sternit humum formosa Dryas, gelidaeque sub umbra

45

Gramineos parat accubitus, ubi mollibus auris

Mota ciet lenem quercus frondosa susurrum

Ad rivi salientis aquas, ubi plurima garrit

Ales, odorati pingunt ubi gramina flores,

Quod si praedari fluvios et aquatica regna,

50

Et Glauci delectat opus, maculosa per amnem

Lina moves, amnem cuius vada vitrea sulcant

Tergo alibi lucente greges, vel arundine mota

Piscem agis herbosae recubans in margine ripae:

Et predae arridens esca rursum induis hamum,

55

Gaudentemque suo fallis discrimine turbam,

Si placet aut laqueo volucrem vel fallere visco

Aut aliis petere insidiis, ut aethere lapsus

Fulminis instar, avem feriat pede pectore et ore

Vultur, et aeria spectacula cernere pugnae,

60

Haec nemus, haec valles, haec dant tibi gaudia campi.

Vrbe quid ars operum inventrix inventaque longo

Vsu operum praestare queat, quid magna virorum

Ingenia efficiant, hominumque industria constat.

Rura docent vires coeli, quid numina possint,

65

Quid natura ferat, quove ordine gramen et arbor

Semine quo surgant, quid nix hyberna, quid imbres,

Quid venti, et coeli regio conferre colonis

Quidve auferre valent, quibus interlunia et iris

Officiat, iris curvo Taumantias arcu

70

Multicolor Phoebi radiis et nubibus orta.

Quam potare ferunt tepidos e flumine nimbos.

Quod lunae crescentis opus, quid mane, quid alto

Sole, quid occasu facias, armenta gregesque

Quis cultus, quae cura regat, quae industria servet,

75

Rus monet, et miris oculos animumque vacantem

Afficit illecebris, mentemque resuscitat aegram.

Aspice uti semen iactum putrescat, et inde

Vis occulta soli gremio et genitalibus arvis

Atque calescentis coelesti lumine Phoebi

80

Irritata, rudi tenuem de corpore partum

Ordiri incipiat, vultum foetura recentem.

Pallet adhuc, mox caeruleum trahit ore colorem.

Frons incerta prius speciesque incognita tandem

Panditur, et foliorum apices in mollia surgunt

85

Spicula, vel manui similis diffusa virentes

Frons abit in digitos, vel linguae induta figuram

Tenditur, et certo currentibus ordine costis

Vndique serratum creber facit angulus orbem.

Terra parens dulci teneros alit ubere partus,

90

Atque uligineum bibulis radicibus imbrem

Potat in exiguis latitans natura cavernis,

Et miris alimenta modis in corpora transfert.

Crescit opus sensim, longo iam stipite cortex

In solidos circa molem durescit amictus,

95

Et liber occultam duro sub cortice vestem

Texit, ut inclusum tenui diaphragmate corpus

Ambiat, exteriorque, minus chlamys asperet artus.

Fortior in ramos truncus iam surgit, et alto

Vortice sub soliis umbrosa comantibus arbor

100

Accipit hospitio volucres, et porrigit umbram

Pubertate valens, et iam foecundior ambit

Nomen et officium matris, studiumque futurae

Posteritatis habens, generandi ardore calescit.

Iam floret, nova iam proli incunabula ponit.

105

Parturit, et mediis proles de floribus exit

Imperfecta, rudis teneroque in corpore clausum

Semen habet, quo cum mater decesserit, arbor

Altera consurgat similis, sic provida rerum

Est natura parens, sua quod mortalia norit

110

Pignora, vitali sobolem cum semine profert.

Cruda novae frugis tristes infantia succos

Emollire nequit, sensim mitescit, acerbam

Duritiem calor enervat, penetralis aestas

Phlegma coquit, longique domant fera viscera soles.

115

Purpurei tot veris opes, tot rustica tempe

Delitiasque soli varias praeferre Latinis

Fascibus, et soliis regum sublimibus ausim.

Attalicae quid Gaza domus, quid regia Croesi,

Quid gladiis stipatus honos, quid pendula semper

120

Ambitio, fortuna fugax, securaque nunquam

Prosperitas, et perpetuis obsessa venenis

Vita tyrannorum, sumpti pro laude labores

Praecipiti prosunt et eunti in Tartara vitae?

Vive igitur rebusque fidemque praebere caducis

125

Nescius, ad caelum securo annitere gressu.