Battista Mantovano sylvae 2, 1

1. AD ILLVSTRISSIMVM DOMINVM,
DOMINVM GVIDOBALDVM VRBINATEM DVCEM

Sicut Agenorea cum sol subit aurea frontis

Cornua felici gaudet sub sydere Mundus,

Quum coelestis humum virtus complexa calentem

Incipit ordiri tenero nova pignora partu,

5

Sicut in aequorei stellato pectore cancri

Iuppiter exultat, Venus in squammantibus astris

Fluminis Assyrii pulsis Mantua curis

Adventu gavisa novo est, saliere choreae,

Increpuere lyrae, laeto Martia cantu

10

Clangorem alternat, strepitumque perosa minacem

Mollius inflexo sonat ad nova gaudia flatu.

Triste prius densaque caligine coelum

Tollit, et occasu Leonorae oblita recentem

Alma dies posito luctus radiavit amictu.

15

Mincius Alpino qui ducit ab aequore Nymphas

Risit, et extemplo clausis humentia ventis

Aequora consternens hilari caput extulit ore.

Vnda silet placido veluti quum pignora ponto

Producit Caeycis aves, ubi frigida bruma

20

Venit, et arva gravi stringens aquilone December.

Rusticus Andino genius qui praesidet agro

Vicinam e viridi tumulo convertit ad urbem

Lumina, quum plausus populum audiret ovantem

Ecquis, ait, tantus successit moenibus hospes,

25

Possit ut aspectu solo ipsa elementa movere.

Et cui fatidico Graium sata sanguine Manto

Non minus applaudit reduci quam Roma Camillo,

Quam Mario fractis Italorum in limine Cymbris?

Dum loquitur, factique cupit cognoscere causas,

30

Vna Camoenarumque cum Duce venerat, arva

Ibat adoratum nostro sacrata Maroni,

Audiit, et veniens late exhalavit odorem

Virgineum, lauro flavos evincta capillos,

Et facies qualis surgens aurora, sinumque

35

Colligit, atque pedes chlamys aurea tangit eburnos,

Substitit, et carmen placidis ita vocibus orsa est:

Ad vada Tiresiae vestrique Bianoris urbem

Venit ab Alpina iuve nis pulcherrimus ora

Baldus, agens secum Musas, et Apollinis omnem

40

Militiam: Baldus cui saxa Feretria nomen

Attribuunt commune Iovi, quia namque parentes

Belligeri, exuvias spoliato ex hoste ferebant

In rupem aeream, celsoque in monte locabant,

A spoliis cognomen habet domus illa ferendis.

45

Turba igitur comitatus adest Heliconide Baldus,

Qui regit Vmbrorum populos, montanaque regna.

Traxit amor iuvenem, madidos non horruit Austros,

Non nimbosam hyemen, nec inique frigora brumae.

Vicit amor castique fides sanctissima lecti.

50

Languida deserto coniux formosa cubili

Moerebat curis, et suspirabat amantem.

Vota secundavit iusti Deus auctor amoris,

Et iuveni blandis acuens praecordia flammis

Suasit iter, suasit Venetos invisere campos,

55

Et Phaetontaeos cursu superare liquores,

Patris ubi fatale solum: nam bella gerentem

In Venetos rapuit mors immatura parentem

Magnanimum, cui vestra parem non noverat aetas,

Sive ferox rigido martis luceret amictu,

60

Sive togam cedente sago vestiret inermem.

Venit ad aegrotae castissima coniugis ora,

Cuius in aspectu Venus est, in pectore Pallas,

Iuncta viro vestalem animum triviaeque pudorem

Servat, et amplexus pudet expectare iugales.

65

Pulchra verecundas opera ad muliebria Nymphas

Cogit, Arachnaeum docta exercere laborem.

Talis apud priscos nurum Lucretia princeps,

Et praefecta Deum ducenda in moenia matri

Claudia, et Halcyone, Cephalique miserrima coniunx,

70

Hectoris Andromache, profugoque fidelis Olyssi

Penelope, et nunquam thalamos oblita Sichei

Sidonis, et Beli neptis, thebanaque Manto.

At iuvenis maiora animis meditatur et ardet:

Nam Martem de more patris colit atque Minervam,

75

Et quantum ille armis superavit, Apolline tantum

Hic imberbis adhuc vincit, victurus et armis

Bello ubi tempus erit, rigidoque licentia ferro,

Tempora circundans, hederis et virgine Phoebi,

Nec gradiens, acclivis humi, sed vertice supra

80

Nubila se attollens, geminosque habitura triumphos

Nititur ad duplicem virtus animosa coronam,

Non vulgare decus nec enim duo munera tanta

Assidue iacit in plebem regnator Olympi,

Sed quotiens aliis quenquam mortalibus optat

85

Eximiis praeferre bonis, rarissima qualem

Saecla virum generant, melioribus afficit astris,

Cum Iove, cum Veneris flammis, cum sydere Maiae,

Cum Mavorte illi caput et praecordis tangens.

Sic Caesar dictator erat formatus, et Aphro

90

Vt perhibent Hammone satus, Caesarque secundus

Pectus imaginibus coeli signatus et ursa.

Et tu quem canimus procerum nova gloria Balde.

Laeta tuos etenim Deus inclinavit ad ortus

Sydera, fortunans ad opes, ad regna, piamque

95

Progeniem, ad commune bonum, patriae salutem,

Ad Mavortis opus furibundum, ad Palladis artes,

Ingeniumque ferax docilemque iuventam

Ausoniis simul et Graiis incumbere chartis,

Verbaque adhuc tenero docuit Mosea palato

100

Deglutire, vias coelorum et tempora nosse,

Et volucrum pecudumque animos, et clausa sub alto

Aequore, et inferno secreta latentia mundo.

Morum etiam vitaeque habitus, et debita divis

Orgia, divinarum etiam mysteria legum.

105

Addidit et cordi stimulos quibus acriter ausis

Moliri ingenio semper meliora calenti,

Nec sinere ignavo vitam sordere veterno,

Et semper magis anniti atque intendere nervos

Ad divinum aliquid, laudemque ambire superbam,

110

Ferre iter ad coelum, et meditari ingentia magno

Pectore: Semideum casus et fortia facta

Mirari, semperque hominem te attollere supra.

Signa animi nunquam morituri et ab aethere lapsi,

Hic iuvat annales vestrique afferre recentem

115

Temporis historiam, Baldique evolvere fatum.

Italiae Deus in mores quum regna videret

Versa Lycaonios, Diomedaeas rapinas,

In scelus exarsit, iustaque excanduit ira,

Et nova poena novo sceleri data nanque repente

120

Principibus longa populos qui pace fovebant

Sublatis, dedit indignis rectoribus urbes,

Vt fierent quasi desertae sine remige puppes

Fluctibus in mediis, desolatique per agros

Amisso pastore greges, quum nubibus atris

125

Saevit hyems, fractoque furens tonat aethere mundus.

Nam nulla est magis humanae res noxia genti

Nullaque terrarum pestis capitalior orbi,

Quam rex impatiens frani et sine lege tyrannus.

Apoeninigenas altis qui in montibus Vmbros

130

Ardua saxa colunt, adriatica littora versus

Vt sensere Italis tantum impendere pericli

Suppliciter fama est ita numina sancta precatos.

Summe Deum populos qui, cum nihil oderis, omnes

Suscipis, et magno semper bene consulis orbi,

135

Parce tuae genti, succurre fidelibus Vmbris,

Neu sine nos aerumnarum tot ferre procellas.

Praeclarum concede ducem, qui regna paterno

Temperet affectu, placidaque in pace gubernet.

Talibus auxiliis et tanto munere dignos

140

Nos pietas antiqua facit, quae cognita vobis

Caelicolae, genus Vmbrorum servavit ab alta

Irati maris illuvie, cum liber apertis

Ennosigaeus aquis montana cacumina mersit.

Nanque redundantem pelagi non pertulit aestum

145

Patria, Montigenas Tethys vexare colonos

Abstinuit, Protheus usque ad confinia duxit

Doridis omne genus, delphinorumque catervas,

Squammigerum pecus, et phocarum immania terga.

Si nos innocuam gentem commune periclum

150

Praeteriit, quando terram scelus obruit omnem,

Et dedit aequores vastandum fluctibus orbem,

Nunc quoque ab interitu decet esse minori.

Audiit omnipotens: quis enim clementior est?

Et Baldum, eximiam sobolem Ducis ante sepulti

155

Misit in imperium, ac patrias regnare per urbes

Instituit, quod pacis erat bellique futurus

Censor, et eximius legum moderator et aequi.

Dumque adolet, ne forte foret damnosa iuventus

Imperio, patrui dixit prudentia regno

160

Praesit Aemonio quod erat Centaurus Achilli

Sic senior puero, teneros regaliter annos

Nutriat, et solio iuvenem sublimet adultum

Vtque salutiferi veniant in regna nepotes

Extendenda, novam monti domus alta feretro

165

Det Gonzaga nurum genitrix Gonzaga virorum

Invictorum armis, quae ingenti corpora mole

Atque Gygantaeas vires et Martia corda

Ferre solet, quorum occursus formidet Achilles.

Qualis adhuc primae fervens ardore iuventae

170

Surgit ad armorum strepitus bellique tumultum

Franciscus novus Alcides, qui immania monstra

Calcat, et evaluit Nemeaeo obstare Leoni

Victor adhuc puer, et Lernae modo verberat Hydram,

Dixit, et ex oculis cum voce recessit imago.