Battista Mantovano sylvae 1, 10

10. IN ANDREAM MANTINIAM PICTOREM

Sicut Agaenorei surgunt ubi cornua Tauri

Praecipit iam vere, solum pubescit, et arva

Luxuriant, ridentque novi per gramina flores:

Sic studiis haec nostra viget florentibus aetas,

5

Ingeniisque bonas torpere vetantibus artes.

Sed tuus in primis ut pleno Cynthia cornu,

Andrea, splendescit honor. Tu caetera vincis

Sydera luce tua. Tantum illustrata labore

Et pictura tuo, quantum Romana poesis

10

Vergilio, et Graiae Smyrnaeo carmine Musae

Dedala monstravit tibi se natura, modumque

Quo res ipsa facit. Tu viva coloribus ora

Fingis, et umbrati fallunt mortalia vultus

Lumina, posse loqui credas, animata putantur

15

Membra, tepens sanguis venas et spiritus implet,

Nec tabulis haerere pedes, sed vera videntur

Figere, et alterno vestigia linquere gressu.

Frons, oculi, vivos edunt et brachia gestus.

Sic varios animi motus ostendit imago.

20

Sic levis affectus manus est imitata latentes,

Et verum mentita decus, simulata verentur

Ora humana ferae, volucres ad inania tecta

Vt venere, nihil possint ubi sydere nactae

Praecipiti fraudem properant evadere lapsu.

25

Pictus aper setis horrens et lumine torvo

Dentibus in falcem ductis armatus et ira,

Allatrare canes iuvenumque audacia corda

Aspectu frigere facit, fugere columba

Exanimes aquilam, pueri timuere colubrum.

30

Ars tua tanta potes, tantas industria vires

Obtinet, ut vivis aequare carentia vita

Possit, et humanos etiam deludere sensus.

O vetus, o foelix laudati temporis aetas

Desine te iactare, suos extollere ludos

35

Graecia iam cesset, certamina ponat Olympus.

Posteritas iam vincit avos, melioribus astris

Vtimur, optati labuntur ab aethere fluxus.

Quid Gnidiae Veneris, quid te suspendit Apellis

Gratia? Protogenis tabulas et Zeusidis unas

40

Parrhasii quid cernis aves? Quid signa Myronis

Lysippique vides? Quid te spirantia tardant

Marmora Prxitelis, statuaeque Euphranoris? Omne

Phidiacum superatur ebur, Polycletica virtus

Sordet, et Andrea perdit collata decorem

45

Tu decus Italiae, nostri tu gloria sedi.

Tu patrui immortalis honos, concedere laudem

Patria post Livium debet tibi grata secundam.

Ingenio laetata tuo tibi semper apertas

Ostendit pictura fores, tibi porrigit omnes

50

Divitias, penorisque sui penetralia pandit.

Ergo suum recte voluit et Mantua civem,

Largaque magnanimus statuit tibi praemia princeps.

Nec dolet Antenor te regna Bianoris olim

Praeposuisse suis, quando graviore senecta

55

Mantua et antiquae praecellit origine gentis.

Artis apex ubi consistis vetat altius ire

Quid superest nisi picturis infundere vitam?

At Iovis hoc, hic siste gradum. Sed in ocia solui

Cum nequeat Virtus, manus exercenda, nec artem

60

Iam, sed magno operum numero sine crescere laudem.

Tu potes aethereo deponere numina coelo,

Atque animas monstrare oculis, mirabile, nostris,

Quod natura nequit. Superos mortalibus ergo

Sensibus exponas, nobisque ostende Tonantem,

65

Phidiacumque Iovem, confictaque numina vero

Vince Deo, quod si meritis tua praemia virtus

Non habet aequa, nihil pendas mortalia Virtus

Vera supergrediens sua praemia quaerit in astris.

Longa igitur triplices ducant tibi stamina Parcae:

70

Nestoreosque dies et Mathusalemia secla

Aetherei donent animi, post funera coelum.