Battista Mantovano sylvae 1, 9

9. IN NOVO MAGISTRATV LODOVICI SAMPETRI
EQVITIS AC LEGVM DOCTORIS ET PATRITII
BONONIENSIS CARMEN

Hactenus infesto gemuit sub sydere tellus,

Nec pecoris, nec cura boum, nec vomeris usus

Profuit, in steriles ierant sola pinguia glebas,

Nudaque ieiunis torpebant arva colonis.

5

Nec procul avecta peregrino a littore merce

Quaerebat mercator opes, sine remigis usus

Ille per aequoreos moerebat navita fluctus.

Nulla erat ingenio reverentia, nulla Minervae

Praemia, nulla pii carpebant ocia vates.

10

Motibus incoepit verti melioribus aether

Mitior, et cedunt inimica faventibus astra.

Prospera sunt urbi, sunt prospera sydera ruri.

Agricolisque suae prosunt et civibus artes.

Vertumnum Pomona vehit, bona numina regnant,

15

Iam vice mutata gratos Cillenius ignes

Circuit, et niveo potitur Venus aurea tauro.

Hinc nova prorumpunt in laetos gaudia risus.

Hinc nova prosperitas viridi promittitur aevo,

Et Phoebo studiisque favor. Parnassia laurus

20

Frondeat, Aoniae reparent sua barbita Nymphae.

Et concinnatis feriant carmina nervis.

Gratia purpurei redit et clementia veris.

Aestati miscetur hyems, cum frigore flamma

Bella gerit, pugnant siccis humentia, surgit

25

Litibus ex istis ex hoc certamine tanto

Temperies vernae faciens exordia proli.

Et mundana novis favet indulgentia rebus.

Phoebus adest, phoeboque comes Lucina reverso

Littore ac Aethiopum pluvioque recessit ab austro,

30

Sedulaque ad teneros vehit incunabula partus,

Hanc requiem terris Deus haec dedit ocia quondam,

Prima recens quando sumpsit primordia mundus.

Nec poterat frigus, nec iniquum ferre calorem.

Hospes erat phryxi Titan, soror hospita cancri.

35

Iam tyrii bovis ora calent, hyadesque recedunt,

Et videt ardentem vesper se attollere Libram.

Foecundam ruit in Venerem genus omne animantum.

Et pecus in pratis lascivit, in aequore phoca.

Percutit ante diem coelo gavisa tepenti

40

Insomnem philomena lyram, dum scandit ab ortu

Vrna vomens undam, noctisque silentia rumpit,

Dum vaga Parrhasio volvuntur sydera plaustro.

Per iuga sylvestres nemorosaque compita Nympha

Exercere choros properant, levibusque choreis

45

Ingeminant agiles saltus, et carmine laeto

Omne sonat nemus, alterno pede gramina signant.

Ridet ager, viret omne solum, per odora Napeae

Prata, et Hamadryades nemora inter frondea ludunt.

Laeta seges vincit sulcos, in vertice culmi

50

Cortice sub molli tenues generantur aristae.

Triptolemi procedit opus, laetatur Osyris

Vomer, et exultant trito dentalia dorso.

Extendi maiora sinu monet horrea lato

Divitias avido tellus paritura colono.

55

Floribus aspirant Zephyri, viridemque per herbam

Se insinuant, tepidoque movent nova gramina flatu.

Palmite de longo lachrymis stillantibus imber

Liquitur, et guttae vitreum glomerantur in orbem,

Clarior et solito longe clementior aer

60

Talia praedicit nostris reditura diebus,

Qualia bonus atque ferax nova gaudia nuntiat annus.

Et natura novi laetatur consulis ortu,

Sub quo nullus erit sceleri locus, alta per omnem

Pax populum nova depulsis fert gaudia curis.

65

Vrbs ovat, exurgens dulci concordia vultu

Sancta virum placido coniungit pectora nexu.

Qualis Agaenorides Lycia Rhadamanthus in ora,

Qualis oliviferae fuit in regione Minervae

Aequa Solon qui iura tulit, Lacedaemone qualis

70

Legum lator erat, virides qui praecipit annos

Ruri agere, ut bellum discat tolerare iuventus,

Et robur firmare operis, tibi Felsina talis

Sampetrus Lodovicus erit, qui praeditus omni

Dote animi patrum numerum sanctique senatus

75

Intrat, et antiquo patris succedit honori.

Nanque pii quondam mors accelerate parentis

Dum puer esset adhuc tantisque laboribus impar

Causa magistratus fuit importuna relicti.

Ista potestatis moles altissima tanta

80

Non nisi maturis concedi debuit annis,

Et bene de patria meritis, iam grandior aevo,

Iam rerum assiduo multatum exercitus usu,

Iam studiis legum insignis, iam clarus equestri

Militia, decus hoc post intervalla recepit

85

Debita praecipiti nolens ascendere saltu.

Si curanda salus populi, si commoda debent

Publica servari, debet cordata senectus

Non ardens animis atque inconsulta iuventus

Talibus addici officiis, hoc munere fungi.

90

Bella gerant iuvenes, urbana negocia patres.

Cum nautis longa remorum brachia mole

Fessa labant, et membra fluens rigat hispida sudor,

Si subito affuerit, lenique Favonius aura

Lapsus ab Oceano qua sydera sustinet Athlas

95

Ingrueret puppi flatu qui vela secundo

Curvet, et attritis usu ferat ocia remis,

Consurget plebs omnis ovans, tractusque rudentum

Pandet, et erecto suspendet carbasa malo.

Atque operis palmam Zephyris dabit, aequora sulcans

100

Ibit, et obiectos scindet ratis obvia fluctus.

Providus in summa temonem puppe magister

Solus agit, velique sinus accomodat auris.

Caetera praeteritos cantu solata labores

Turba refert Zephyris grates Paeanaque cantat,

105

Te Neptune vocans, te Proteu, te Melicerta.

Quale feret nautis aurae favor iste levamen

Tale novus praestare parat Felsina consul,

Quae gemis ingenti gravium sub fasce laborum

Hactenus, antiquam in requiem, priscumque decorem

110

Transferet, et viridi cinget tua tempora serto.

Ac iuvenile decus reddet tibi, sorde iacentem

Tollet, et expulsis iterum renovabere canis.

Quicquid ab amne mali Stygio fera misit Erinnys

Quicquid ab infesto cadit aethere, quicquid iniquae

115

Cogitat humanas leges et numina contra.

Impia mens hominum patriae non aequa saluti,

Vertet in adversos hostes gentemque nefandam.

Tu Duce tuta pio, sub quo discriminis expers,

Iamdudum vitio contra nitente, ruinam

120

Passa gravem Virtus sese usque ad sydera tollet.

Mirabar quidnam insolitis splendoribus aether,

Quid Phoebus tam claro oriens protenderet orbe,

Nam nondum illius rutilans aurora diei

Occiderat, quando per rosida gramina solus

125

Errabam stellis iam decedentibus, Euro

Per virides ludente agros, roremque ferente,

Et vidi radios altis in turribus urbis,

Atque procul solem summis in collibus ortum

Ante diem coelo nigram depellere noctem

130

Ipsa etiam nox illa suis effulserat astris

Clarior, ornatu cupiens ostendere toto

Laetitiam, maiori etiam Latonia vultu

Ivit, et in terras presso vicinior orbe

Signa dedit manifesta, et numina et astra

135

Maxima Flamineae cecinerunt gaudia genti.

Felsinii proceres, claris gens inclyta rebus

Quos facit audentes, et idonea pectora Marti,

Atque animo fortes Nemeaei belva saltus,

Vos coeli gaudere monent, hortatur Olympus

140

Luce sua maestos animis arcere dolores,

Et celebrare novi foelicem consulis ortum.

Iura fori, lites, clamosaque iurgia cessent.

Cesset opus, cessent operae, convivia mensae

Lauta ferant nitidae, nigris cum vestibus atrae

145

Diffugiant curae, bona fert bonus omnia princeps

Sumite lutheolas vestes, splendete rubenti

Murice, caesaries mento cadat, ore nitenti

Templa viri turmatim adeant, pleno organa cantu

Inter sacra sonent bona, fert bonus omnia princeps.

150

Ite nurus, ite infantes, simul ite puellae,

Communi lux ista bono sacrata relinquit

Triste nihil, luxit niveo signanda lapillo,

Et fastis addenda dies, celebranda quotannis

A populo et patribus solenni in saecla ritu.

155

Virtuti modo nupsit honor, stat pronuba circum

Nobilitas, communis amor paranymphus et auspex

Picta tegant aulaea domos, subcingite postes

Frondibus, et muros hilares ornate ministri.

Huc hederae, laurique volent, date florea serta

160

Qua patet in gressus, qua porticus atria duplex

Cingit fluat Assyrius, per compita passim

Spargite, perque vias cumulos flaventis arenae.

Circulus ante fores spoliis contextus et auro

Pendeat, in medio rutilantis lamina serrae

165

Daedalei signum ingenii foelicibus ortum

Auspitiis, canis Europa custodia serram

Servet, et bis signis geminas superaddite claves,

Ista magistratus domus est et consule digna,

Quam nova non solum virtus sed avita superbis

170

Laudibus illustrem facit, et monumenta supersunt,

Nobilitas ubi se nostro explicat aevo.

Adde clientelas et tecta, et praedia nullis

Parva inopum spoliis, neque turpibus aucta rapinis.

Discite, qui vultis decus hoc insigne senatus

175

Vivere, primates decet observantia legum.

Nil domus haec praedae, nihil ausa tyrannidis unquam

Nec trans iura manus aut plebiscita tetendit.

Talis apud Priscos gens Aemyliana Quirites,

Portia talis erat, talis domus ista Minervae

180

Et Martis studiosa, bonis caput artibus alte

Extulit, et patriam semper meditata salutem

Florida pace domi fuit, et foris inclytae bello.

Myrtilus ad Pelopis currus, et Achillis ad axes

Mittitur Automedon, gaudent iuga, lora tenentur

185

Solerti correpta manu, quadriga magistri

Sentit onus, meliorque rotae regit orbita cursum.

Tiphys habet clavum, residens Palinurus in alta

Puppe regit, totas secura Bononia noctes

Iam dormire potes, bona fert bonus omnia consul.

190

Ite sacerdotes, cumulate altaria donis,

Ferte preces, ne mors rapiat, ne livida laedat

Lingua virum, videat canos, seramque nepotum

Progeniem, videat cives pace quietos

Perpetua, Superi faveant, fataliaque astra.

195

Et longaeva ferat vivacem gloria famam.