Battista Mantovano sylvae 1, 7

7. AD LODOVICVM GONZAGAM FEDIS APOSTOLICAE
PROTONOTARIVM CARMEN EX TEMPORE

Saepius ad sacrum cupiens Helicona reverti,

Munus ut excellens et tanto principe dignum

Castalio de fonte darem, mea carbasa ventis

Explicui, et scalmos accincto remige pressi.

5

Verum me variis animi languoribus aegrum

In diversa ferunt a Phocide littora fluctus.

Pellor ab Europa, lego puppe Propontida versa,

Et feror in Phrygiam, Tenedi iam littora cerno.

Iam patet Antandrus, iam culmina cernimus Idae.

10

Aonides sylvae nobis et sancta negantur

Flumina, Dircaei taciturna silentia saltus

Occlusere novem, prohibentque accedere Nymphae.

Immisere rati zephiros, prohibemur arenis

Aulidis, adversis rado maris aequora fatis.

15

Quod si vela sinat vento Deus ire secundo,

Pacificasque intrare domos, et corde timores

Pellere sollicitos, tantoque exire tumultu,

Curreret extemplo velis mea cymba levatis

Per laudes Lodovice tuas, per clara tuorum

20

Facta per illustres attavos, regnataque genti

Aura tuae, canerem pugnas et martia facta,

Et graviter sancteque domi consulta forisque.

Quanta sit in superos pietas et quanta parentum

Relligio, quantum patriae studuere quieti.

25

Cederet his agris quicquid mare fluctibus ambit.

Egregii quicquid Titan videt aethere ab alto.

Mollia longinqui iactent sua vellera Seres.

Hesperidum sua poma nemus, sua thura Sabaei.

Aethiopes nigri sua cinnama. Persidis ora

30

Divitibus gemmis fulvoque superbiat auro,

Proventu maiore tuos pubescere campos

Dicere, et has illis praeponere frugibus ausim.

Cederet his agris Trinacria, cederet ortus

Alcinoi, et Veneris tellus pulcherrima Cypros.

35

Cederet his agris Crete, Pelopisque Laceni

Insula, sit licet haec Sparta veterique Corintho,

Illa Iovis cunis, atque urbibus inclyta centum.

Cederet omnis ager, nec sese MAntua tantum

Virgilio, et ducibus Lydis, et sanguine magni

40

Tiresia claram agnosset, magis inclyta quando

Gonzagae splendore domus evasit, et altis

Ingeniis animisque virum, qui bella per omnem

Saepius Italiam parto clausere triumpho.

Haec est ista domus, de qua, si temporis acti

45

Legeris annales, multos exisse Camyllos,

Scipiadas multos, Marios mirabere multos.

Nec reticenda forent Nurvum super aethera nota

Nomina, et integritas translata in sydera matrum.

Moeoniis haec sunt nervis, et Apolline toto

50

Digna, nec exili dicenda ex tempore cantu.

Nunc alio me cura trahit, peregrina vocamur

Per longas in regna vias, per inhospita saxa.

Nec sinor in patriis requiem decerpere campis.

Omnia tum melius referam, cum purpura frontem

55

Velabit Romana tuam, cum patribus alto

Adiungeret throno, quibus est aeterna potestas.

Carmina nostra dies illos, et laeta morantur

Tempora, tum sacros poteris recludere fontes,

Et vati aspirare tuo, votisque tuorum.