Battista Mantovano epigrammata iuvenilia, 9

Testo base di riferimento: R. Girardello, 1974

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


9. eiusdem de morte Tiphernatis
eius praeceptoris

Pierides, vobis venit haec iactura, puellae!

      Indignas tepido tingite rore genas

Et vestros artus nigro velletis amictu;

      Deflexum et longo tempore ferte caput.

5

Nam iacet immiti divinus morte poeta,

      Helysias nondum dignus adire domos.

Et quos Virgilio fletus moriente dedistis,

      Edite: Virgilio non fuit inferior.

In primis fuerat perdoctus utraque,

10

      Nec fuit in tota doctior Italia.

Heredem moriens ex ore reliquerat illum

      Romani princeps Tullius eloquii.

Noverat occultas rerum discernere causas:

      (Creverat in gremio, philosophia, tuo)

15

Fulmina, terreno cur cumdensato vapore,

      Impete cur vasta de Iovis arce cadant;

Qua freta concrescant et qua se lege remittant;

      Proveniat terris maximus unde tremor.

Illum etiam medicae Phoebus praefecerat arti:

20

      Aegris applicuit non tamen ille manus.

Namque adeo fuerat vestro perculsus amore

      Vobiscum ut noctes conteretque dies.

Candida mens illi, vitiis obnoxia nullis,

      Vir prudens fuerat, vir fueratque bonus.

25

Quamvis nescio quas fabelas livida turba

      Evomeret, tumidus, credite, livor erat.

Rumores fictos, recti et conscius ipse,

      Se simulans surdis auribus esse, tulit.

Consulto Veneta consultus in Vrbe senatus

30

      Heu linguam spatio legit utramque brevi.

Heu talem in nobis immitia fata poetam,

      Heu talem in nobis surripuere virum!

Pierides, mecum misero plorate, puellae:

      Plangite veloci plectro nuda manu.

35

Collectos crines in modum victa relaxet,

      Rivulus e lacrimis vestra per ora fluat.

Quo fugis ante diem nobis, praerepte Tipherni?

      Quae tam insperatae causa fuere necis?

An ne tibi invidit forsitan crinitus Apollo,

40

      Cum vidit plectro te meliore frui?

Ille tamen mestis texit tua nubibus ora,

      Illius ex oculis decidit imber aquae,

Quando anima exhalans emersit in aethera purum,

      E claustris subito libera facta suis.

45

Sed quae immature ruperunt tempora vitae?

      Tam cito cur Lachesis livida rupit opus?

Innumeros cervus vivendo emergit ad annos,

      Saecula tot semper unica vivit avis.

Cultrices quis erit Parcas qui iudicet aequi,

50

      Si dant in vita longius esse feras?

Non opus est vano consumere tempora fletu

      Et tepidas frustra perdere tot lacrimas.

Istos mortales nam cum semel exuit artus

      Atque auras abiit spiritus in tenues,

55

Non posset revehi lacrimis aut fletibus ullis:

      Sic vult summa qui tonat in arce Deus.

Istas, praeteriens sed quas legat ipse viator,

      Malleolo et celte marmore fige notas:

"Componi moriens sua membra Tiphernius isto

60

      Extrema iussit voce poeta loco.

Qui, vertens multos graeco e semone libellos,

      Corpore deposito, tecta Iovis petiit.

Illum autem vos, qui super estis, flete, poetae:

      Namque decus vestri nominis ille fuit".