Battista Mantovano sylvae 1, 3

3. AD FEDERICVM VRBINATIVM DVCEM,
CVM FILIAM NVPTVI TRADERET

Inclyte Dux, qui regna tenes in montibus umbris

Qua vetus Vrbinum domibus iuga vestit apricis,

Qua dedit antiquae nomen Sempronius urbi:

Sunt quibus accensi rutilantia sydera Martis

5

Audes animos bellique avidissima corda

Indiderint. Hi semper equos meditantur et ama

Bellica et ignaviae damnant longa ocia pacis.

Talis erat Telamone satus temerarius Aiax.

Talis Agenoridae Cadmi famosa propago

10

Mutua damnatum vertens in vulnera ferrum.

Centauri, Lapithaeque truces, saevique Gigantes,

Qui coelum aggressi manibus violare cruentis

Tentavere suo divos expellere e regno.

Talis extremis mundi Sertorius oris

15

Arma movens, talis Romanae conditor urbis

Romulus, impatiens oci, Mariusque Iughurtae

Victor, et Aemathiam tollens ad sydera gentem

Magnus Alexander Mauro metuendus et Indo.

Talis et aeternas iras qui parvus et arma

20

In genus Ausonium patri iuravit ad aras

Annibal, et Syllae impietas et Caesaris atrox.

Sunt qui pace magis gaudent, et bella perosi

Extollunt superum cultum, pronique per aras

Divorum reverenter eunt, vel honesta Minerva

25

Ocia sectati sub opaca silentia ruris

Diffugiunt, tacitique laris sub fornice pallent.

Sic Numa qui pati studium revocavit, et arma

Reppulit, atque Solon, Lacedaemoniusque Lycurgus

Vixit, et imbelli Salomon qui regna quiete

30

Auxit, et aethereo posuit nova templa tonanti.

Sunt quibus ingenium magis est commune paratum

Tam pacem quam bella sequi, sudare sub armis,

Et patriam curare domi, sic floruit Ancus,

Cunctatorque senex Fabius, sic Magnus, et ambo

35

Scipiadae, rigidusque CAto, Lucullus, et alto

Rex animo, qui post caulas et ovilia tandem

Regna subintravit sceptro Iudaea secundo.

Sic Cicero, sic Aemathiae cui gloria victae

Paulus, et Augustus terrae dominator et undae.

40

Vnus honor tantum primis et gloria simplex

Debita qui pacem solum coluere arma.

Sed quibus est utrumque decus, cinxere coronis

Tempora (tam foelix fuit bis fortuna) duabus.

Primatumque tenent. Humanae altissimus iste

45

Laudis apex, gens haec superis est proxima divis.

Hi sunt qui Heroes et Semidei appellantur.

Haec tua sors montis proles generosa Feretri.

Quod si forte suas innata modestia laudes

Horret, et ipse tuum non fers patienter honorem,

50

Da veniam me fama movet, non Vmbris tantum

Te miratur, habes ultra maris aequora a laudem.

Iam passim vulgata cano, quae Rhenus et Ister,

Quae longinquus Arar, quae fons audivit Iberi.

Ipsa canit... te virtus, tot bella gerentem

55

Quis nescire potest? Altis suspensa trophaeis

Ipsa sonant nobis tua facta silentibus arma.

Tu pacem, tu bella regiae, te iudice Mavors

Surgit, et ingenti furor excitat arma tumultu

Imperio Bellona tuo temperat iras

60

Aegidae deposita, sumpta modo fulminat hasta.

Arbitrio pax alma tuo sua vela gubernans

Te suadente venit, te dissuadente recedit,

Et modo luctu implens, cum vis, modo moenia risu.

Armatum saevoque diu te Marte furentem

65

Flaminei sensere Duces, et Tusca iuventus,

Cum Rubicon tua signa pavens vada concita voluit

In mare, et Adriaco trepidum caput abdidit alveo.

Et quando Herculeos ausus tentare labores

Oppida coepisti sublimibus ardua saxis

70

Littus ad Hetruscum, tunc te miratus euntem

Montanum per iter pelago allucentibus armis

Ad tua Tyrrhenus respondit classica Triton.

Te quoque pacatum, populisque humana ferentem

Iura Camoenarum magno chorus agmine cingit,

75

Et tua tecta pii tanquam veneranda poetae

Templa petunt, subeuntque lares quasi limina Phoebo

Sacra tuos, tanquam delubra horrenda Minervae.

In quibus et morum probitas et nescia falsi

Relligio pietasque habitant, ubi totus Olympi

80

Cursus, et astrorum leges, elementaque mundi

Naturaeque arcana patent, ubi cernitur omnis

Quid divina velit, quid sentiat Ethica virtus.

Nil tibi cum levibus Thyasis, tu Menades horres,

Tu Veneres, tu Ambubaias, Balatronibus aurem

85

Conspectumque negas. Tecum versatur Achilles,

Nestor, Alexander, sermo tuus, arma tuorum

Cultus, et astrorum motus, et mascula virtus.

O fortunatas gentes, o dulcia saecla

Quae sancti Ducis ora vident, quae tutae sub umbra

90

Tanti regis agunt sine sollicitudine vitam.

Vmbria numinibus (si vera fama) fuisti

Semper grata, vetus cum terrae incumberet omni

Illuvies illa undantis famosa profundi,

Sola immunis eras et ab aequore tuta colebas

95

Montanos apices, et libera fluctibus antra.

Id munus solenne Dei, sed principis huius

Praesidium sub quo tibi sunt Saturnia saecla

Non minus. O utinam similis fortuna per omnem

Pullulet Italiam, nec nos Lycaonia semper

100

Tempora conculcent, aetas semel aurea nobis

Omnibus et tali requies sub principe surgat.

Tu vero quem totus ager montanus adorat,

Cui pater inclinet caput Apoeninus apricum,

His brevibus claudi non indignabere regnis.

105

Aequa tuis tibi si meritis data regna fuissent:

Pigra gelu tibi serviret Moeotis, et Athlas,

Nilus, et Eoi Gangetica littoris ora.

Sed Deus angusto terrae tua limite clusit

Imperia, ut curis tua corda minoribus angat

110

Hic labor, ut coeli spaciis maioribus olim

Cum tibi fatales Lachesis concluserit annos,

Praesideas, regnoque illic meliore fruaris,

Regna ubi sollicitent nullis tua pectora curis.

Interea claris rebus tua floreat aetas,

115

Et reliquum coeli meritis eme, respicit actus

Iuppiter humanos. Alto tuus aethere sudor

Scribitur, et patriae vigilans tua cura saluti.

Sed ne festa meae tardent Hymenea Camoenae,

Flectat iter, veniatque volans ad littora cymba.

120

Ite maritales thalamos, Iunone secunda,

Ite avibus celebrate bonis, concordia iungat

Vna duos animos, sicut duo corpora Iuno.

Sed tamen et sanctum memores estote pudorem

Non abigi taedis. Scelus est sine lege voluptas.

125

Et sancta est cum lege Venus, si sancta futura est

Posteritas, sanctos primum decet esse parentes.

Qui viret in soliis venit ab radicibus humor,

Et patrum in natos abeunt cum semine mores.