Battista Mantovano epigrammata iuvenilia, 8

Testo base di riferimento: R. Girardello, 1974

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


8. eiusdem de Turcis

Summe potens Mavors, Romani nominis auctor,

      Et profugi mater tu ducis alma Venus:

Si qua modo Latii vos tangit cura salutis,

      Fortia victrici sumite tela manu.

5

Tu quoque, sacrato cuius de nomine Roma

      Dicitur, huc geminas, Romule, verte acies.

Qualis, en age, Lydo tempestas solvitur axe

      Et venit Hesperios eruitura lares!

Cernitis armatis vestitum classibus aequor;

10

      Cernitis ut remis scinditur omne fretum,

Vtque pedes veniat densus exercitus hastis,

      Quantaque veloci turba vehetur equo.

Vidisti numquam molles tot, Graecia, Persas,

      Cum fidum posuit Epaminunda caput?

15

Non tot litus habet Lybiae ferventis arenas;

      Non tot sunt rapido sidera fixa polo.

Heu, tellus tantis est viribus Itala impar,

      Numina, ni ex alto cuncta feratis opem.

Et quamvis posset venienti obrepere turbae,

20

      Insemet mavult arma movere tamen.

Illinc Parthenope miscet civilia bella,

      Atque illinc nostrae diminuantur opes.

Hinc extrema sequens crudelis fata tyranni,

      Bellum Papa Pius exitiale movet.

25

Se simulat surdis dux Anguiger auribus esse,

      Impiger ille tamen semper ad arma fuit.

Hesperiae quantum status est mutatus ab illo,

      Sub cuius nutu maximus orbis erat!

O nostro tellus infortunata sub aevo!

30

      Quae gens ecce tuas dilaniabit opes!

O quantas video tibi nunc instare ruinas!

      Nec quisquam est gratam qui tibi praestet opem.

Ipse pater coram flenti ceu victima nato

      Caedetur, miserum filius ante patrem.

35

Infantes video lacrimantis ab ubere matris

      Raptos indigno vulnere ab hoste peti.

Iam cerno ascensas matres ululare per urbes

      Et generis flere tristia fata sui.

Itala nunc proprio pinguescet terra cruore;

40

      Praeda recens fient corpora nostra lupis.

Iuppiter, a nobis tales averte ruinas,

      Ista sed in saevas omnia verte feras.

Et quia deficiunt vires animique Latinis,

      In Turcas ipse fulmina verte acies.