Anonimo genovese carmina, 17

17. de quinque panibus et de duobus piscibus

Rex qui escam omnibus

Dat exurientibus,

Et qui de quinque panibus

Duobusque piscibus

5

Viros quinque milia

Pavit sui gracia,

Omnibus cibaria

Dans in abundantia,

Ipse nobis hodie

10

Prece matris proprie

Det in hac exurie

Panem sue glorie,

Quo refecti plenius,

Te Ihesu quam citius

15

Quo nichil est dulcius,

Fruamur superius.