Filippo Beroaldo carmina edita 7, 7b

Cura dell'edizione digitale: L. Mondin, 2023


7b. Fabula Tancredi ex Boccatio in latinum versa a Philippo Beroaldo

Tancredus placida princeps ditione Salernum

      Et parvum tenuit sceptriger imperium.

Huius erat mite ingenium moresque benigni,

      Huic tranquilla quies letaque vita fuit.

5

Vixerat hic nimium foelix, nisi sanguine amantum

      Optasset senior commaculare manus.

Filius huic nullus fuerat prolesque virilis,

      Cui moriens pulchrum traderet imperium,

Sed fortunatus nimium foret atque beatus,

10

      Si foret in magna filia nulla domo.

Sola fuit forma excellens et nubilis aevo

      Filia corporeis conspicienda bonis.

Gismondae nomen natae dixere parentes,

      Quae poterat dici Cynthia sive Venus,

15

Cuius erat facies priscis aequanda deabus,

      Cuius erat candor lacteus atque color.

Diligit hanc genitor solam solamque requirit,

      Hanc fovet, hanc vitam delitiasque vocat.

Multi illam antiqua Dauni de gente petebant,

20

      Lucanique petunt Oenotriique proci,

Sed pater in longum cupidos producit amantes

      Et nectit varias callidus usque moras.

Tandem Campanus multis de milibus unus

      Deligitur ductor sponsus, et ille placet.

25

Gaudia concelebrant, lectus genialis in aula

      Sternitur, hic Iuno est pronuba suntque faces,

Hic hymenea canunt. Sed enim iam fata recusant

      Connubium hoc foelix perpetuumque fore:

Occubat ante diem properata morte maritus

30

      Et deploratas deserit ecce domos.

Exequias postquam coniunx et iusta peregit

      Coniugis, ad patrias moesta remigrat opes.

Iam pertesa viri thalamumque perosa iugalem

      Destinat in viduo vivere sola thoro.

35

Hoc probat ipse parens natamque in celibe lecto

      Esse cupit, sine qua vivere triste putat.

Forte fuit iuvenis regali pulcher in aula

      Moribus ingenuis et probitate decens;

Is dominum solus curabat iussaque obibat

40

      Principis egregia dexteritate potens.

Hunc Gismonda sibi multis ex milibus unum

      Deligit, huic soli sola placere cupit.

Deperit hunc furtim limisque aspectat ocellis,

      Hunc optat tenero posse fovere sinu.

45

At iuvenis, cui nomen erat Guiscardus, acuto

      Ingenio solers consilioque vafer,

Cognovit flammas et se presensit amari,

      Nec minus occultis ignibus ipse calet.

Estuat et teneras est mollis flamma medullas,

50

      Vt fervens stipulas urere flamma solet.

Hanc spectans pulchraque oculos in virgine figens

      Divitias Cresi despicit atque Midae.

Gismondam cupit, hanc solam noctesque diesque

      Flagitat, hoc solum nomen in ore sonat.

55

Foelices parili quibus alma calescere flamma

      Dat Venus et quorum mutuus extat amor!

Ambo Cupidineas pariter sensere sagittas,

      Ambo complexus colloquiumque volunt.

Quid faciat Gismonda? Patris custodia magni

60

      Hinc premit, hinc cohibet dedecus atque pudor.

Quid non sentit amor? Fallacem excogitat artem

      Foemina et archanas conficit ipsa notas.

Littera dissecta celatur arundine furtim,

      Quam dat amatori pulchra puella suo.

65

Callidus hanc cannam temere non credit amator

      Esse datam, inventas inspicit ille notas.

Gaudet amans laudatque viam, quam foemina monstrat,

      Polliciti expectans gaudia concubitus.

Scripta docent furtivus amor coiungere amantes

70

      Quo possit cupidos tempore quove loco.

Stat vetus et densis vestitur sentibus antrum

      Aulae contiguum principis atque lari.

Desuper exigua patefactum luce foramen

      Imminet: hoc vepres, hoc quoque spina tegit.

75

Illinc angusti calles et semita tendit

      Gismondae ad thalamum conspicuasque fores.

Nemo hanc speluncam longeva aetate peresam

      Noverat, haec nullis usibus apta fuit.

Quid non cernit amor? Quid non vestigat amator?

80

      Illam deprendit foemina prima specum.

Illud monstrat iter, carpendus flosculus illinc

      Ille est, qui tantam spirat amariciem.

Quisquis amare cupit discrimina nulla recuset

      Omneque tormentum iudicet esse leve.

85

Guiscardus nitidis exutus vestibus hirtum

      Induitur corium precipitatque moras.

Impiger angustum demisso fune foramen

      Intrat sublustri nocte iubente deo.

Continuo cecas nullo comitante latebras

90

      Exuperat: ceptis, sancte Cupido, fave!

Tuque, Venus, iuvenem, qui se tibi credit, ab omni

      Eripe nunc casu subsidioque fove!

Gismonda interea dilectum expectat amantem

      Sola, tremens, inter spemque metumque labans.

95

Iam Guiscardus adest, dominam iam conspicit et iam

      Alter in alterius candida colla ruunt.

Oscula iam carpunt, iam mutua gaudia sumunt,

      Illa suum dominum iam vocat, ille deam.

O fortunati natique faventibus astris,

100

      Gaudia si vobis haec diuturna forent!

Nil homini firmum est, nulla est diuturna voluptas,

      Candida nullius it sine nube dies.

Nam dum saepe iocos, dum dulcia furta frequentant,

      Fortunae in laqueos insidiasque cadunt.

105

Primus furtivum sentit Tancredus amorem,

      Primus, proh!, natae cernit adulterium.

Ingemit et magno perculsus corda dolore

      Quid faciat nescit consilioque caret.

Tandem custodes tenebroso ponit in antro,

110

      Qui furtim egressus introitusque notent.

Sic miser et fato natus Guiscardus iniquo

      Prenditur et domini sistitur ante pedes.

Cui mox Tancredus lachrimis fedantibus ora

      Dat singultatis talia verba sonis:

115

“Nec mea te pietas nec te clementia nec ius,

      Improbe, in officio continuere pio.

Hoccine pro meritis tantis, ingrate, rependis,

      Vt cupias nostram commaculare domum?

Proh dolor! Infandum facinus scelerataque facta

120

      Vidi ego, nil ultra dissimulare potes”.

Contra haec Guiscardus: “Maius, Tancrede, Cupido

      Possidet imperium plusque vigoris habet

Quam tu, quam leges, quam fas, quam nostra voluntas.

      Is iussit: contra quis queat ire deos?”.

125

Gismonda interea tantarum nescia rerum

      Inter virgineos stat speciosa choros.

Ecce pater lachrymans turbato pectore natam

      Sevocat et soli talia solus ait:

“Cum tua, nata, mihi virtus probitasque fuisset

130

      Cognita, cum mores ingeniumque pium,

Credere te quivi numquam committere tantum

      Posse nefas, quantum his vidi ego luminibus.

Tune pudiciciam potuisti prodere sanctam

      Et stupro corpus prostituisse tuum?

135

Te propter misera est atque erumnosa senectus

      Nunc mea, te propter nunc mihi vita gravis.

Quod si incesta tuo flagrabat corde libido

      Nec poteras casto vivere casta thoro,

Saltem patricius, saltem generosus amator

140

      Ille foret, cui te prostituisse cupis.

Hoc est quod doleo, quod cor mihi vellicat hoc est:

      Quod tibi Guiscardus perfidus ille placet,

Pauper vilis inops humili de sanguine natus,

      Qui matrem ignorat sordidus atque patrem:

145

Qui mihi mox meritas persolvet sanguine penas

      Collaque carnifici qui iugulanda dabit.

De te quid statuam dubia est sententia, nutat

      Mens mea et a tantis fluctuat icta malis.

Hinc amor et pietas iram cohibere paterna

150

      Me monet, hinc stimulat me tua nequitia.

Illa iubet veniam tibi me indulgere, sed ista

      Vt preter mores sim truculentus atrox.

Exitus in dubio est. Tu nunc exprome quid ista

      In re decernas, improba: scire velim”.

155

Talibus exarsit magno perculsa dolore

      Gismonda et lachrymas vix cohibere potest.

Mox animosa viro similis lamenta recusat

      Foeminea et vitae prodiga, certa necis,

Haec patri responsa dedit: “Non deprecor ipsa

160

      Nec nego quae quereris me meruisse, pater.

Altera res quoniam mihi nil prodesse valeret,

      Altera ne prosit nec iuvet ipsa volo.

Non ego nunc verbis animum mulcere benignis

      Quero tuum, veniam nec peritura rogo.

165

Guiscardum, fateor, gracilem non rustica amavi

      Et, dum luce fruar, nomen amabo pium.

Quod si morte carent animae, si manibus ullus

      Sensus inest, huius grata erit umbra mihi.

At non, ut iactas, mihi tam furiosa libido

170

      Quam tua segnities suasit amoris opus.

Debebas genitor calidae meminisse iuventae

      Quantaque foemineo pectore flamma calet.

Cernere debueras quod sum tibi filia mollis,

      Quod non ex ferro nata neque ex silice.

175

Non tantum ardet apex Etneus, flagrat Olympus

      Nec tantum, quantum cor iuvenile calet,

Quamque puellares genuino ardore medullae

      Flagrant, quas luxus deliciaeque fovent.

Non potui sterilis florem fructumque iuventae

180

      Perdere, Vestalis non ego virgo fui.

Olim experta virum et Veneris dulcissima dona

      Non queo mellitos non meminisse iocos.

Quid facerem, iuvenis dives formosa puella?

      Id facio, quod vel Penelopea probet.

185

Atria complures proceres, pater, ampla frequentant,

      Ingentes quorum conspiciuntur opes:

Ex illis, fateor, placuit mihi nullus amator,

      Nullus Guiscardo est visus amabilior,

De quo conquereris, de quo gemis, est quia pauper

190

      Et quia maiorum stemmata nulla colit.

Nemo est, crede mihi, genitor, laudandus ab illis,

      Quae sunt Fortunae munera fluxa, bonis,

Veraque nobilitas non est in stemmate longo,

      Non in cerosis est sita imaginibus.

195

Vna est cunctorum prima et genitalis origo,

      Omnibus est genitor Iuppiter estque deus.

Sola facit virtus generosum, sola beatum,

      Sola potest mentes demeruisse probas:

Haec in Guiscardo tam pura et clara refulget,

200

      Vt fulget coelo Cynthia sidereo.

Hunc ego dilexi. Quod si, pater optime, turpis

      Hic tibi et infamis esse videtur amor,

Tu certe in causa es, namque hunc tu semper amasti:

      Qui tibi charus erat, non mihi charus erit?

205

Est et erit charus: quod, si vestigia patris

      Nata sequor, debes ipse probare pater.

Guiscardus placuit, qui nobilis et generosus

      Virtute effectus conspicuusque viget.

Est pauper, fateor, spectat sed dedecus ad te,

210

      Egregio qui das premia nulla viro.

Verum nobilitas non paupertate fugatur,

      Fortune virtus succubuisse nequit.

Multi nunc regno clari sceptroque potentes

      Olim pauperiem sustinuere gravem;

215

Contra mendicat vestem victumque precatur,

      Qui quondam magno floruit imperio.

Has Fortuna vices praestat nosque admonet, ut quae

      Permutant dominum despiciantur opes.

At quod in extremo nondum decresse fateris

220

      De me quid statuas ambiguusque manes,

Illud tolle, precor: nam si Guiscardus ad Orcum

      Mittitur atque tuo concidit ense miser,

Subsequar ipsa comes; nam fors quaecumque misellum,

      Me quoque seva manet, mors trahet una duos.

225

I, nunc, foemineo lachrymas effundere ritu

      Perge unoque ambos vulnere dede neci”.

Talia commemorans animo Gismonda virili

      Reddidit attonitum sollicitumque patrem.

Qui cuncta expendens tandem sic destinat, ut det

230

      Guiscardus meritum crimine supplicium,

Accirique iubens fidum notumque ministrum,

      Imperat ut iugulet nocte silente virum.

Iussa facit propere servus, qui corda revellens

      Ad dominum defert sanguinolenta trucem.

235

Hoc cor Tancredus fulvo componit in auro

      Et mittit natae dona nefanda ferus,

Admonet et servum verbis ut munus adornet

      Haecque suo ad natam nomine iussa ferat:

“Haec tibi dona parens mittit; cape gaudia: sunt haec

240

      Illa nimis cordi munera grata tuo.

Gaudia nam simili genitori sorte rependis,

      Qui potuit bis te sospite posse mori”.

Postquam Guiscardi cor lamentabile novit

      Gismonda, ad famulum verba dolenter ait:

245

“Non aliter mitti meruit tam nobile munus,

      Cordi conveniunt aurea busta pio.

Hoc solum facis, o genitor, quod filia laudet,

      Hoc propter grates nunc tibi tristis ago.

Iamque vale: extremum hoc tibi iam moritura relinquo”.

250

      Mox paterae incumbens talia sola refert:

“O dulce hospicium et Gismondae sola voluptas,

      Dulcius o cunctis cor mihi divitiis!

Dispereat qui causa fuit, qui iussit ocellis

      Invitis ut te cogerer aspicere.

255

Debuit esse satis quod, cor, te corde videbam

      Quodque tuae menti mens mea iuncta fuit.

Vixisti, et cursum tibi quem Fortuna paravit

      Explesti exutis sollicitudinibus

Iamque tenes metas, ad quas festina brevisque

260

      Vita hominum properat quadrupedante gradu.

Fulvum Tancredus pater et regale sepulcrum

      Iure dedit, virtus hoc tua digna fuit.

Nil preter lachrymas nostras preterque querelas

      Heu!, cor dulce, tuis defuit exequiis.

265

Non tamen his lachrymis (sic dii voluere) carebis,

      Quas ego persolvam nunc tibi, vita, pias.

Post haec efficiam languens ut spiritus istinc

      Egrediens umbrae sit comes usque tuae.

Te duce lustrabo loca plena silentibus umbris,

270

      Te duce per campos ibimus Elysios.

Haud equidem dubito, quin tu quoque nostra pererres

      Tecta et apud Manes officiosus ames”.

Dixerat, et lachrymis pateram manantibus implet,

      Quae velut effusae precipitantur aque.

275

Oscula dat cordi gemebundaque lumina cordi

      Infigens largis fletibus ora rigat.

Mox siccata genas atque exaturata dolore

      Iam tremebunda suae conscia mortis ait:

“Exolui officium quod amor pietasque requirit

280

      Nostra, parentales struximus inferias”.

Dixit, et exprompto, quod fecerat ipsa, veneno

      Ebibit impavide pocula mortifera

Conscenditque thorum manibus cratera retentans

      Cordeque Guiscardi cor premit usque suo.

285

Mirantur famulae ignarae, pars fletibus ora

      Commaculat, pavet haec, illa stupore silet.

Ast ubi iam dominae sensim morientia membra

      Aspiciunt, properant flentque docentque patrem.

Ille repente volat thalamumque ingressus apertum

290

      Iam vita natam deficiente videt.

Ingemit et sero damnat sua facta trucisque

      Penitet incepti consiliique mali.

Tunc oculos moribunda levans Gismonda iacentes

      Edidit extremos voce labante sonos:

295

“Has serva, genitor, lachrymas ad tristia fata:

      Non fatis nostris talia conveniunt.

Quis furor hic? Defles tota quod mente petisti,

      Defles quod factum est te faciente nephas.

Sed si ulla affectus remanet scintilla paterni

300

      Et si quid patriae iam pietatis habes,

Te rogo, sancte parens, extremum hoc munus amanti

      Concede et natae fac rata vota tuae:

Nil quoniam in vita nobis commune dedisti,

      Communi ut saltem contumulemur humo”.

305

Sic ait, et cordi incumbens dulcissima linquit

      Lumina, Tartareas mox subit umbra domos.

Regia tunc omnis lachrymis planctuque sonoro

      Perstrepit et tota est luctus in urbe frequens.

Ante omnes gemitu princeps Tancredus acerbo

310

      Confectus natae se superesse dolet.

Post meritas lachrymas et post lamenta sepulchrum

      Extruit, antiquae nobilitatis opus,

Atque una amborum cineres componit in urna

      Ambobusque pias exhibet exequias.

315

Exitus hic ille est miserorum et finis amantum,

      Quos amor ante diem misit in Elysium.

Discite nunc iuvenes, qui iam cepistis amare,

      Quot gemitus prestet, quot mala sevus amor.