5b. Peanes Beate Virginis ex Francisci Petrarchae poemate vernaculo in Latinum conversi
Virgo decens, quam sol vestit stellaeque coronant,
Cuius forma fuit summo tam grata Tonanti,
Vt tua condiderit sanctam intra viscera lucem,
Nunc me castus amor, ut de te carmina pangam,
5
Sollicitat: verum absque tuo summique Tonantis
Numine deficiunt tanta ad conamina vires.
Nunc te, diva, voco, cuius responsa benigna
Accepere omnes fidi verique clientes.
Sors humanarum si te tristissima rerum
10
Sollicitat, Virgo, queso mea verba precesque
Exaudi mitisque meo succurre labori,
Quamquam ego terrigena et tu sis regina deorum.
O solers Virgo, cuius solertia fulget
Virgineos inter cetus divasque beatas,
15
Tu clypeus miseris firmus mortalibus una es
Ictus fortunae contra mortisque cruentos,
Sub quo tuta quies et spes est certa triumphi.
Te duce mulcetur, qui torrentissimus aestus
Nos coquit insulsos. Oculos, o diva, decoros,
20
Qui tristes videre tui liventia nati
Pectora, ad instabiles res nostras flecte parumper
Ambiguumque statum et rebus tu consule fessis.
O sine labe nitens penitus sinceraque Virgo
Atque tui nati soboles genitrixque decori,
25
Quae das terrestri lucem vitae atque supernae:
Per te, diva potens et celi clara fenestra,
Venit ab etherio nos ut servaret Olympo
Filius eternus tuus aeternique parentis.
Tu sola ex omni numero turbaque piarum
30
Deligeris, luctus Evae quae in gaudia vertas.
Effice (namque potes), ut me tua sancta propago
Comiter excipiat refovens, bis terque beata
Sidereaque inter superos precincta corona.
O dea sancta pio divorum plena favore,
35
Eximia coelum quae mansuetudine scandis,
Vnde meas audis voces, regina, precesque:
Tu fontem sacrae generas pietatis et una
Iustitiae solem, qui sordida secula purgat
Pollutumque suis lustrat fulgoribus orbem.
40
Nomina conveniunt uni tria, namque Tonantis
Tu genitrix, tu nata simul, tu sponsa fuisti,
Tu consors regis divumque hominumque parentis,
Qui pedicis mortale genus laqueisque resolvit,
Qui libertatem cunctis dedit atque beatas
45
Effecit terras: cuius per vulnera sancta
Cor nostrum quaeso exatures, o diva beata.
O Virgo, cui par nulla est et nulla secunda
Exemploque cares, cuius forma atque venustas
Celicolis coeloque placet summoque Tonanti:
50
Ingenui mores dulcisque modestia et illa
In te sancta fides sacrata et viva fuerunt
Templa deo vero et tua (quod mirabile dictu)
Virginitas fecunda fuit: prestare beatam
Iucundamque potes nostram et sine turbine vitam.
55
Si precibus divina tuis nunc gratia prompta est,
Ad te confugio suplex et suplice corde:
Sis mihi presidium queso vitamque labantem
Dirrigito ad cursum rectum metamque bonorum.
Virgo serenata et stabilis per secula longa,
60
Mite procellosi sidus maris, optima fidi
Remigis adiutrix, circumspice turbine quanto
Exagiter solus, quanto sine remige cimba
Nostra labet fluctu, nec abest mors ultima rerum.
Egra, nec inficior, mea mens ad sancta recurrit
65
Numina teque precor, ne nostris improbus olim
Gaudeat erumnis hostis tuus atque periclis.
Sis rogo, diva, memor, quod crimina nostra Tonanti
Induere humanam mortali corpore formam
Suaserunt intra tua sacratissima claustra.
70
Quot lachrymas, quod blanditias, o diva, precesque
Effudi in penas atque in dipendia frustra!
Ex quo per ripas Tusci reptavimus Arni
Tempore, vita fuit nostra erumnosa gravisque,
Orbis dum partes istas illasque pererro;
75
Foemineum decus et mores mellitaque verba
Turbarunt mentem. Quare, dea sancta potensque,
Tolle moras: suprema dies iam currit et instat,
Nostra aetas Euro velocior atque sagitta
Transiit erumnas inter sordesque malorum
80
A tergoque premit tacito mors improba passu.
Nunc defuncta iacet quae, donec vita manebat,
Nostra per horrendum vexavit pectora luctum,
Nec de mille meis curis resciverat unam,
Et si rescisset, tamen haec immota manebant
85
Fata mihi, quoniam dominae quaecumque voluntas
Altera, dira mihi ast ipsi probrosa fuisset.
Set tu, diva hominum, si fas est dicere, tuque
Etherii regina poli, prudentia cuius
Cuncta videt, cuius virtuti pervia cuncta,
90
Tormentis finem metamque impone dolori,
Quod tibi erit laudi magnae et mihi, diva, saluti.
In te, diva, salus spesque omnis nostra recumbit:
Exorata velis rebus succurrere lapsis,
Ne me destituas extremo in funere quaeso.
95
Non me respicias, sed qui me condidit ipsum,
Non nostras vires, sed summi sceptra parentis,
Qui te commoveat, cures ut vilia rerum.
Me lapidem, de quo distillat inutilis humor,
Errores nostri fecere atque ora Medusae:
100
Tu lachrymis, o diva, piis languentia corda
Imbue, ut extremi sint hi sine crimine fletus
Terrestrique luto qualesque fuere priores.
O mitis Virgo cunctisque infesta superbis,
Te communis amor pervellat originis atque
105
Devoti cordis quaeso miserere meique.
Quod si mortalem formam, si munera fluxa
Diligere ardenter soleo, quid fiet in ista,
Quae formosa potens, quae sancta aeternaque diva est?
Per te si nostra de conditione resurgo
110
Cenoso miseroque statu, tibi, candida Virgo,
Ingenium curasque dico versusque canoros
Et linguam et lachrymas corque et suspiria moesta.
Ad meliora vada afflictam iam dirige cimbam
In partemque bonam mutatas accipe curas.
115
Iamque dies, o diva, venit suprema proculque
Esse nequit; properat cursim sic tempus et anni
Corque meum nunc mors, nunc mens sibi conscia vellit.
Nunc me, diva, tuo commendes inclyta nato,
Est qui verus homo et verus deus: hunc rogo suplex,
120
Vt gremio hanc animam teneat foveatque beato.