Bartolomeo Fonzio carmina in prima condendi forma, 2

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


2. Angelo Politiano

Cum gravius solito premeret Rhamnusia mentem

      Accepi versus, Politiane, tuos,

Nostra quibus non sic languescere saecula sensi,

      Vt nequeant vates nunc quoque ferre bonos.

5

Sed neque tunc valui numeris impendere curam

      Musaque carminibus defuit apta meis.

Nec modo sollicitis agitantibus aequora ventis

      Arbitrio possum pandere vela meo.

Scribo tamen: Ne me Lethaei ad fluminis undam

10

      Immemorem factum crederes esse tui,

Sive soporifera contactum tempora virga

      Mercurii somno continuante putes.

Quanvis polliceor cariturum piscibus aequor

      Et coelum stellis omnibus ante suis,

15

Quam tuus e nostris discesserit ossibus ignis

      Eque abeat nostro pectore cura tui

Sed quia non canerem turbatis carmina rebus

      Marsilii cultis, auribus apta legi,

Cui quondam memini nostrum placuisse libellum,

20

      Aurea qui Medicum limina sancta colit.

Si tibi pro multis rescribo pauca vicissim,

      Da veniam nostri gloria, Basse, chori

Et pariter nostras animo complectere flammas,

      Maxima pars animi, Politiane, mei.