Bartolomeo Fonzio carmina in prima condendi forma, 1

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


1. Nicolao Michelozio

A Gallis Italos frustra natura secavit,

      Per saevas Alpes nam patefacta via est,

Quas igni et ferro tandem confregit aceto

      Hannibal edomitas viribus Herculeis.

5

His nulli similes montes, non Caucasus horrens,

      Non, qui verticibus sidera tangit, Atlas.

Praecipites valles et saxa minantia coelo

      Fluminaque et nigros per loca summa lacus

Perpetuasque nives nebulasque et murmura cernens

10

      Ventorum Stygias crederet esse domos.

Hac me facundi. Donati copia ducit,

      Quo duce Tartareas vadere per tenebras

Et possem rapidis corpus committere flammis

      Et Getulas, inter tuto habitare feras.

15

Vix tamen hoc patior coelum, vix horrida ventis

      Frigora; tris languent corpora nostra dies.

Quod si, contigerit, me ut Gallica terra recondat,

      Hoc teneat scriptum carmen ut urna, velim:

Gallorum ad regem, non parva negotia missum

20

      Donatum comitans Fontius interiit.

Sin redeo incolumis Christi genitricis ad aram,

      Procumbam nudis et capite et pedibus

Cereaque incendam nostra sub imagine, cuius

      Talis in extremo margine versus erit:

25

Quod media saevas bruma pertransiit, Alpes

      Et redit in patriam, Fontius hanc posuit.

Interea ad servos festis contende diebus,

      Accende et pro me cerea parva decem.

Magna dabunt alii, quis maior copia rerum est:

30

      Non minor est magnis mens bona muneribus.

Nec le praetereat larga donare salute

      Cenninium uostrum, Calvulum et Antonium,

Cui, quantum fortuna potens naturaque ademit

      Corporis et formae, contulit ingenii,

35

Et nostros Medices fraternae pignora mentis

      Totius Etruriae praesidium et columen,

Saxettum et castos casta cum coniuge natos,

      Hunc apud est nostrae maxima pars animae,

Cui dic, Montugia me culta expectet in aede;

40

      Nil collata valet Gallia Montugio.

Dic Basso, aeternum pergat convertere Homerum,

      Ni potius blando carmine laudat Hylan.

Cynthius in primis nostro sit nomine salvus,

      Ne cadat ex illo pectore tantus amor.

45

Ante licet solitos temnet sol aureus orbes

      Lunaque fraternos munera lucis equos

Anteque consuetos invertent flumina cursus,

      Destituent coelum sidera, piscis aquas,

Quam vel amor nostri casto de pectore Cynthi

50

      Vel cadat e nostro Cynthius ingenio.

Hunc igitur, quotiens videas, salvere memento

      Et dare vel mediis oscula quadriviis.

Ad summam nostros omnis, Nicolae, saluta,

      Plura etenim languor scribere posse vetat.