Bartolomeo Fonzio Saxettus, 15

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


15. ad Giraldum

Giralde, antiqui magnum solamen amici,

      Quem fortuna suo nunc regit arbitrio,

Ghiaereti molles tecum decerpere somnos,

      Ghiaereti vellem continuare dies,

5

Cernere muscosum iocundo murmure fontem

      Remagium et fluxu quod properante sonat.

Non tua Romanis cedunt Ghiaeretia villis,

      Ghiaereto cedit Tuscula terra tuo.

Isthaec Phaeacias credam servasse puellas,

10

      Isthaec Hesperidum poma tulisse nemus.

Tum versus inflata meos cantaret harundo

      Curreret et cantu saepe vocata Pales.

Callimachi possem teneros describere amores,

      Sive Philetaea concinuisse lyra.

15

Quanvis aut nulla est aut certe obscura poesis,

      Quae non sit magni tuta favore viri.

Carmina vesani fuerant moritura Lucreti,

      Si non Memmiadae munere clarus erat.

Carmina divini fuerant peritura Maronis,

20

      Candide Maecenas, ni tua dona forent.

Praemia dant vires nobis et nostra potentes

      Carmina sublimant, carmine fama venit.

Hic neque rectae artes, neque sunt in honore poetae

      Servitia et vexant non toleranda bonis.

25

Hic sunt Christicolae fastus et taedia pompae,

      Hac transit lento mula togata pede.

Hic sunt, irato magnum quae daemona coelo

      Et varia possunt vertere lege fidem;

Sed taceo; haec Vssus quoniam detexit iniquo

30

      Concilio, flammis integer arripitur.

Vera est libertas nulli servire, nisi uni

      Perpetuo, coelum qui regit omne, deo.

Rectius hoc credas nunquam sensisse Platona,

      Qui fuit humano doctior ingenio.