Bartolomeo Fonzio Saxettus, 12

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


12. somnium Theodori Saxetii

Nunc ego crediderim leto non omnia solvi

      Atque animum rapidos non temerare rogos.

Nam cum nec dulces Musae, nec cantor Apollo

      Maerore oppressum solveret ingenium,

5

Viventis facie Theodorus et ore loquentis

      Confectum in somnis talibus admonuit:

Pone, precor, lachrimas et pro me pone dolorem.

      Vestra ego mutavi nam loca, non perii.

Sunt geminae Ditis portae, quarum una nocentes

10

      Accipit. Hanc iuxta Cerberus ore sonat.

Tisiphone interius saevit tristisque Megaera

      Allecto et multo torta ceraste comam.

Sponte alia insontes animas sed porta receptat

      In loca purpureis candida cum violis.

15

Huc me inter cantus et gratos inter amores

      Cyllenae natus vertice dexter agit.

O ego ter felix tanto dignatus honore,

      Ni vestro luctu torquear et crucier.

Nam tuus Elysios penetrat gemitusque parentum

20

      Mique oritur vestro, saepe dolore dolor.

Quare si qua mei tangit vos cura sepulti,

      Desinite ingrato me premere officio

Et Pario nostri memores incidite saxo,

      Qua Rhodanum celerem lenior implet Arar:

25

Saxettus Theodorus amans invisere Gallos

      Accessit Rhodani nobile nomen aquis.