Bartolomeo Fonzio Saxettus, 9

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


9. saturnalia

Aurea si tristi radiarent saecula mundo,

      Falciferi ut redeunt annua sacra dei,

Non Ferrandineas vires Venetosque paveres,

      Sforzigenamve ducem sacrificumque patrem.

5

Ille suas ageret pecudes ad pascua laetus,

      Laetus araturos iungeret ille boves.

Alter et ad Gallos, alter mercator Hiberos,

      Alter ad Assyrios tenderet et Pharios.

Ipse meos etiam solarer saepe labores

10

      Tecum dulcisono Pieridum studio.

Dura Fluentinos quanquam sed numina vexant

      Et patitur manes Thuscia victa feros,

Crinibus Astraea et lachrimat per compita passis

      Et pudor et probitas spesque fidesque gemunt,

15

Ne tamen obducta sint Saturnalia fronte,

      Accipe, quid Iano dixerit ipse pater:

Ille ego flammiferi quanvis regnator Olympi

      Exciderim tanto nuper ab imperio,

Non tamen ingentes animos fortuna negavit,

20

      Nec quicquam primis moribus imminuit.

Ergo, quae Cresso fuerant communia regno,

      Esse itidem cupio, Iane, tuo in Latio.

Dixerat et, pelago quascunque advexerat, ultro

      Hospite cum parvo dividit altus opes.

25

Caetera magnanimum regem sed turba secuta,

      Munera praelarga datque capitque manu.

Et mensas onerant epulis et vina coronant,

      Incertis saliunt ebria gens pedibus.

Hunc morem in Christi tempus natale tonantis

30

      Verterunt proavi sub meliore deo.

Stat meliore deo gaudere et iure Decembri,

      Potare antiqui more sodalicii.

Tu quoque tot curas depone et mille labores,

      Fac, lucrum toto defluat ex animo.

35

Aspice me, quae alii mirantur, despicientem

      Rebus in angustis vivere mente hilari,

Quam non Attalicae vestes viridesque smaragdi,

      Nec daret Aethiopum lucida chrysolithos.

Mortales homines sola virtute beantur,

40

      Non Pactoleis fluxibus auriferis.

Quare ego non tanti facio genus omne metalli,

      Vt sitiam liquidas Tantalus inter Aquas.