Bartolomeo Fonzio Saxettus, 8

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


8. ad Angelum Politianum

Cum gravius solito premeret fors impia mentem,

      Accepi versus, Politiane, tuos,

Nostra quibus non sic languescere saecula sensi,

      Vt nequeant vates nunc quoque ferre bonos.

5

Sed neque tunc valui numeris impendere curam

      Musaque carminibus defuit aequa meis.

Nec modo sollicitis agitantibus aequora ventis

      Arbitrio possum pandere vela meo.

Scribo tamen, ne me Lethaei ad gurgitis undam

10

      Remige sub duro forsitan esse putes.

Quod si me, quid agam, rogites: nune Lesbia docti

      Vatis habet, nunc me Cynthia, nunc Nemesis.

Has inter, fateor, vita contentus inerti

      Divitias magnas nolle rogare Iovem.

15

Nam neque Pyrgotelis de gemmis pocula quaero,

      Nec clara ut docti Mentoris arte bibam.

Saevus purpureis cervicibus imminet ensis,

      Regum sollicitas qui facit esse dapes.

Has petat intortis ardens Bellona flagellis,

20

      Quem quatit et stimulat semper avara fames.

Impiger Assyrios petat hic, petat ille Britannos,

      Vt cumulet magnas tristis et aeger opes.

Me proba paupertas et mens mihi conscia recti,

      Aurea libertas et pia Musa iuvant.

25

Tu quoque, si sapias, cura scribensve legensve,

      Ne tibi nunc iuveni displiceasve seni.