6. ad Franciscum Saxettum
quomodo podagra sit ab Apolline liberatus
Maxima cum fuerim multis tibi cura diebus,
Tristitiem ut toto pectore dissoluas,
Accipe, post mediam quae vidi oracula noctem,
Quo certe superi tempore vera monent.
5
Tum mihi per somnum languenti et multa querenti
Conspicuus forma visus adesse deus.
O quales oculos et qualia pectora habebat,
Lacteus in roseo corpore candor erat
Et rutilans crinis, tereti cervice fluebat,
10
Nectebant longas laurea serta comas.
Molliter hic citharam plectro modulatus eburno
Edidit haec claro dulcia verba sono:
Immerito damnas coelestia numina, Fonti,
Nam natura sua corpora lege regit,
15
Vincere quam nequeat certis Epidaurius herbis,
Non Amythaonius Phillyridesque pius.
Quando tamen nostri studium te dulce prehendit,
Admoveam doctas ille ego Apollo manus.
Vt dixit, cithara posita gravidaque pharetra
20
Paeonia laxam colligit arte togam
Et fulcro assistens et stragula tenta revolvens
Fomenta inflatis abstulit a pedibus
Ac summis digitis nervos venasque retractans:
Artis, ait, nostrae dira podagra fuit.
25
Tum vero ambrosios unguenta aequantia succos
Prompsit odoratas lecta per Armenias
Cruraque ter fricuit subitoque assurgere iussit:
Me sopor et morbus destituere simul.