Bartolomeo Fonzio Saxettus, 2

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


2. ad Franciscum Saxettum
excusatio, cur poema nullum scribat

Saxette, exemplis veterum quid saepe lacessis?

      Propositum et vitae flectere cogis iter?

Diffugiunt curas Phoebus doctaeque sorores,

      Sollicitant varii pectora nostra metus,

5

Non tamen ingenuas artis studiumue relinquo,

      Otia nec vitae languidiora traho.

Olim principibus fuerat laudanda voluptas

      Vndique facundos accumulasse viros,

Muneribus largis sanctos ditasse poetas:

10

      Sic hortos Calabros Ennius emeruit

Flaccus et accepit fundum villamque Sabinam,

      Praedia Vergilius Parthenopea tulit,

Valgius et Varus cum Tucca, maxime Caesar,

      Ornantur titulis muneribusque tuis.

15

Describunt laudesque tuas laudesque tuorum,

      Decantant, valida Martia bella tuba.

Pro dolor, haec ferro venit deformior aetas,

      Qua nullum Latio nobile surgit opus.

Non quia vel desint animi vel pondera rerum,

20

      Nam ferrent vates tempora nostra bonos,

Sed, qualis fuerit quocunque in tempore princeps,

      Esse etiam talis caetera turba solet.

Attamen innumerae si cessent undique curae,

      Describam laudes et tua facta libens,

25

Sit tibi quantus amor patriae studiumque Minervae,

      Quam iusti et recti maxima cura tibi,

Sed modo, cum nostris votis sint numina laeva,

      Non bene distantem pulsat Apollo chelym.

Interea nostri, dulcis Saxette, memento:

30

      Mutua cura tibi, mutuus adsit amor.

Ipse ego te vivens, moriens te semper amabo

      Exanimisque umbris si modo sensus erit.