Cantalicio Borgias, 5

Testo base di riferimento: A. Altamura, 1940

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


5. eiusdem legatio ad Reg. Ferdinadum

Italiae postquam Senonum cessere phalanges,

      Inque suas fusae vix rediere plagas,

Parthenopesque suum revocarunt moenia regem,

      Moenia Aragoneis semper amata suis.

5

Missus adit nostrum legatus Borgia regem,

      Facturus tutum regis ubique latus:

Laetus agens acies equitum peditumque potentes,

      Magnanimo quanquam pectore fortis erat.

Quo viso, rediere animi, rediere vigores

10

      Parthenope, rediit regis in ora color.

Hostis adhuc quamvis arces numerosus haberet,

      Et magna in regni Gallia parte foret,

Illius in vultu victoria certa nitebat,

      Nec fuit augurio spes bona falsa suo;

15

Namque, pericla meo coniunctus ad omnia regi,

      Barbaricas furtim fecit abire manus.

Atque ita Parthenope vultus induta priores

      Plausit Aragoneis libera facta suis.