Pietro Antonio Piatti epigrammata, 1

Testo base di riferimento: A. Cinquini, 1905; 1908

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


1.

Saepe salutatus fuit a praedonibus exul

      Scipio Linterni, non secus atque deus:

Cur in Aprutinis ego te moror, inclyte vates,

      Visere, qui veneror nomen ubique tuum?

5

Debueram subito medium transire Truentum,

      Vt, Campane, semel conspicerere michi.

Idque foret factum; sed adhuc aliena secuti

      Auspicia Asculea nuper in urbe summus.

Sum ducis Vrbini turmae prefectus equestri:

10

      Illius hic iussis arma togamque fero.

Quippe gubernator Piceni milite cives

      Restituit pulsos seditione domo.

Quique reos omnis equitando per oppida terret:

      Afficit et poenis: Eacon esse putes.

15

Hic aquilanus adest: commendat et ipse Marinus

      Se tibi fulginea factus in urbe tuus.