Pietro Antonio Piatti carmina ad Alfonsum de Aragonia 6, 2

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


2. Divo Alphonso Aragoni, duci Calabriae

Discedo tuus o princeps venerator et ardens

      Armiger: est in me quae fuit ante fides,

Quae mea non temere calefecit pectora dudum

      Et tam longinquas compulit ire vias;

5

Nec tua quam cecini me virtus ulla fefellit:

      Haud probitate tua est fama reperta minor.

Vidi quantus equo sedeas, quam pulcher in armis

      Quamque tuas deceat, lancea stricta manus,

Quanto sufficias, o dux galeate, labori,

10

      Et quotiens manibus fracta sit hasta tuis,

Quanta sit ars ususque tibi clipeata ferire

      Pectora - quid referam? Sat data palma docet -;

Quae vis ingenii, quae gratia vidimus oris,

      Et quanta valeas prosperitate pedum.

15

Implebis scio, mi Caesar, quod defuit unum,

      Quom tuus implerit vota benigna pater.