1. ad illustrissimum ducem Calabriae, divum Alphonsum
iuniorem de Aragonia, Platini Mediolanensis
liber sextus Ferrariensis incipit
Forte sub exactum volui finire decembrem
Hoc opus et calamum depositurus eram,
Annus et ad metam cum nostris quinque libellis
Venerat - hunc fueram pactum et ipse modum -,
5
Circumfusa novem stetit illico turba sororum:
"Quid facis?" exclamans. "Perfice - dixit - opus.
Sextus adhuc superest labor, Herculis acta parumper
Linque nec extensum per freta semper eas,
Flecte ratem paulum, praestantes curre per Vmbros:
10
Imperium armipotens hic Federicus habet.
Tu ne diu, venerate, ducem nunc carmine fraudas,
Igne ne de tanto nulla favilla tepet?
Quo ducis invicti meritorum summa recessit,
Denique quo ratio laudis habenda tuae?
15
Carmina res magnae decorant, ut sacra verendas
Effigiesque deum quas tetigere manus:
Parva tuae nec enim veniet, Plate, fama Camenae,
Hoc reliquum lumen si Latiale canat.
Adde quod Alphonso non vivit amicior alter:
20
Pignora mille domi sunt data, mille foris".
Dixerat, incomptos repetens mea tibia cantus
Addidit haec titulis carmina pauca tuis:
Aequo animo, princeps, claudi patiare libellum
A non dissimili forsan honore tuo.
25
Laudibus acta tuis Federici, Alphonse, cohaerent
Tam bene quam iunctos vos habet una fides;
Tu quoque da veniam, gemina dignissime lauro
Invidiam Calabro nec pariture duci,
Si te postrema, Federice, in parte locavi:
30
Mars et in hac magnos vult statione duces.