Pietro Antonio Piatti carmina ad Alfonsum de Aragonia 1, 2

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


2. ad divum Alphonsum iuniorem de Aragonia,
Calabriae ducem illustrissimum

Mos fuit Eois nunquam sine munere Persis

      Ora salutandi regis adire sui;

Esse quoque hoc Latiae licuit mihi cernere gentis,

      Vt placitura suis dona parentur heris.

5

Excelsi titulis, auro capiuntur avari,

      Quis nihil esse parum nec satis esse potest;

Tota solet ratio quid amat quid abhorret haberi:

      Donandus princeps a sapiente manu.

Nos tibi, sidereo iuveni regique futuro,

10

      Immortalis avi nomen et umbra tui,

Nil, Alponse, magis quam carmina duximus aptum,

      More quod Ausonio barbarico ve darem.

Tu decoras Helicona sacrum, tu Palladis artes,

      Quod decus est rarum, militiamque tenes.

15

Cederet ingenio pariter Nero, Drusus et armis,

      Dando tibi large Caesar, amore Titus,

Scipio per vitae decus omne domique forisque,

      Traianumque fide cedere posse puto.

Tum nova, tum veterum monumenta diserta legenti

20

      Romani imperii cede, lucerna vigil,

Cedat Achilleides animis et Honorius aevo,

      Venanti Hippolitus succubuisse potest.

Castore stringis equum melius, fratremque palaestra

      Vincis, Olympiaca dexteritate celer.

25

Quis rerum summam non optet moribus istis,

      Teque sub Augusto vivere teque mori?

Felix Parthenope regem sortita futurum

      Invidiae, qualis Roma beata tulit;

O me felicem ante alios, si regius ille

30

      Sit tuus a nobis carmine partus amor.