Pietro Antonio Piatti carmina ad Alfonsum de Aragonia 1, 1

Reference basis text: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


1. ad illustrissimum principem et excellentissimum
Calabriae ducem, divum Alphonsum iuniorem de Aragonia,
Platini Plati Mediolanensis liber I Ferrariensis

Ibis, o felix nimium libelle,

Vsque ad Alphonsi penetrale divi

Ibis: admisso dabitur sereni

Copia vultus.

5

Iussa procumbens refer haec magistri,

Dic: "Adoratum venio libellus,

Non adulatum: diadema sacros

Poscit honores."

Quae senis pulchre Samii feruntur,

10

Mole membrorum veteri solutas

Mortis immunes animas reverti in

Corpora rursus,

In duce affirmes Calabro probari,

Qui refert nomen pronepos avitum

15

Regis et mores animosque, sacri

Numinis instar.

Vade ter felix, refer haec, libelle!

O quater felix, modo di secundent

Coepta: fortuna meliore nostris

20

Vtere fatis!

Si molestus sis, tenebrae manent te

Bis ter infamem, miserum quater bis

Vendicent turpes sibi quem tabernae

Iure vetusto.

25

Si decus Phoebi, ducibusque longe

Doctior claris, rata si poetis

Oderit te spes, quis amet, libelle?

Institor omnis.

Ipse te divasque novem perosus

30

Odero, infelix et ineptus auctor:

I tamen, sacro ducis ore fretus

Non ope nostra.