Francesco Uberti ad Cassandram Fidelem, 1

Reference basis text: D. Cascasi, tesi di laurea Università di Padova, 1973-74

Editing of the digital edition: M. Montalto


Ad virginem Venetam Cassandram Fidelem philosophantem
Franciscus Vbertus

Sis felix, nostrumque leves, Cassandra, laborem

Ac mihi qua sit iter, ducat quod fontis ad undam

Pierii, monstrare velis. Nam virgo per aequor

Venimus, ut liceat doctas audire sorores

5

Si datur hoc per te facilis modo Nympha roganti,

Qualiscumque canet laudes tibi nostra Thalia.

Nam sexum super egressa es virtute, virago,

Tum celeri (mirum) studio. Hinc doctissima dici

Iure potes; sed quam memorem te, virgo pudica?

10

An quae diva? Refer. An quae tu forte Sibylla?

Eveniunt quando haec divum haud sine numine! Nympha,

Vive, lege ac magnum scribens tibi nomen adopta.