Giorgio Sisgoreo Sapphica, 16

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


16. de infenso triumphus

Semper armato tibi pugna grandis,

Semper armato furiis Averni.

Non tuae mensae pariterque spondae

Vita quiescit.

5

Verba mortales veluti sagittae,

Clamor irati veluti leonis

Et minae dirum veluti tonantis

Fulgura nubis.

Tu venenosus velut ictus anguis

10

Tuque crudelis velut hasta Pyrrhi

Tuque culpatus velut ille condam

Verna Canopi.

Scaevior scaevo canis ipse morsu,

Durior duro scilicis lapillo,

15

Nigrior nigro pariterque corvo

Est tibi bilis.

Alter infelix rabie Iugurtha,

Alter effuso Marius cruore,

Alter occultis Cathilina curis

20

Natus in aevo.

Quid taces nostro minitans theatro?

Quid tonas nostram lacerans Camoenam?

Quid furis nostras capiens volucres

Plenus aceto?

25

Est tibi gressus meditantis atra,

Est tibi gestus rapientis alta

Est tibi sermo domitantis alma

Atque prophana.

Saepius, vates, tua tella sensi,

30

Gloriam de me, maledicte, haberes

Mente durata nisi te tulissem

Ipse triumphans.