Giorgio Sisgoreo Sapphica, 15

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


15. de divo Matthia

Ad viam vitae simul et salutis

Proditor Iudas fuerat vocatus,

Perditum calcans iter et prophanum

Sed ruit aeger.

5

Vendidit nummo dominum polorum,

Filium patri, solio sedentis

Aureo caeli, laqueoque fregit

Guttur iniquum,

Matthias missi meruit tribunal

10

Sorte divina, numerandus ipse

Milites inter domini probatos

Aegregiosque.

Fecerat Iudam reprobum voluntas

Prava, quam numquam dominum secutus

15

Liquerat, furti loculos habebat

Proditor atrox.

Matthiam fecit domini secutum

Dona perfelix animus probatum,

Lampadem vitae meruit videre

20

Mortis in umbra.

Nunciat Verbum, peperit quod alma

Virginum virgo sine fine felix,

Totius mundi specimen, perennis

Gloria caeli.

25

Nunciat Verbum, cruce quod pependit,

Morte sub cuius trepidasse terra

Creditur, pulso pariter colore

Astra steterunt.

Matthiam divum scelerisque purum

30

Vera dicentem populus nefandus

Enecat, qui nunc fruitur polorum

Sede beata.