Giorgio Sisgoreo Sapphica, 14

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


14. de Thadaeo apostolo

Iacobi fratrem colimus Thadaeum

Corculum vitae, specimen salutis,

Totius nostrae fidei perenne

Robur in orbe.

5

Vt salus rerum, dominus Redemptor

Dexteram patris tenuit potentem

Imperans orbi, meruit Thadaeum

Abgarus aeger.

Abgarus regno dominans Edessae

10

Scripserat Iesu, validis micanti

Vsque miraclis tribuerat altam

Porro salutem:

"Christe, tu rerum dominus, Tonantis

Filius signo vario coruscans,

15

Namque Iudaei tibi sed minantur

Mortis acerba.

Est mihi regnum tenuis peculi,

Quippe virtutum meritis honestum.

Vt rogans ad me libeat venire,

20

Numen adoro."

Ille rescripsit: "Nimium beatus

Credulus nostri minime videndo,

Ipse complebo veniens ab alto

Velle paternum.

25

Sede praecaelsa residens Olympi

Ipse curabo dare tunc Thadaeum,

Qui tibi curam dabit et perennem,

Crede, salutem."

Denique ad regem veniens Thadaeus

30

Optimis curis penitus refecit.

Nuncians: porto sacra missa caelo,

Clausit ocellos.