Giorgio Sisgoreo Sapphica, 13

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


13. de Symone apostolo

Symon audivit dominum Zelotes

Verba narrantem nitidae salutis,

Dictus a Chana dominum secutus

Cuncta reliquit.

5

Praesulis sedem tenuit supremam

Post necem sacram Iacobi minoris,

Pavit electum populum decenter

Pane polorum.

Symon Aegypti veniens ad oras

10

Iamque confractus senio trementi,

Vix suis sese pedibus gubernans

Sacra senectus.

Praevio Symon graditur bacillo

Spiritus sacri radio nitescit.

15

Porro qui vires validas ministrat

Senibus aegris.

Nunciat forti senior vigore

Virginis natum, crucis et patiblum

Atque surgentis tremulo triumphos

20

Nunciat ore.

Barbarae gentis tolerat minaces

Ipse sermones patiturque duras

Symon erumnas pariterque probra

Sustinet atra.

25

Atticus mirans patientis altam

Saepe virtutem rogat, ut senectae

Consulat, tandem properat libenter

Ad crucis aram.

Fixus ad lignum senior paratum

30

Pertulit poenas nimium severas

Gloriam vitae cupiens videre,

Sed duce Christo.